Text List

Articulus 16

Articulus 16

Quibus modis sponsalia dirimantur ?

ARTICULUS XVI. Quibus modis sponsalia dirimantur ?

Quinto queritur, Quibus modis sponsalia dirimantur ?

Accipiatur autem primum illud, quod determinatum est a jure.

Sunt igitur octo in quibus sponsalia dissolvuntur : quorum primus est si alter sponsorum transeat ad religionem, quod potest facere etiam invito et reclamante altero ante carnalem copulam : et tunc ille qui remanet in seculo, absolvitur a vinculo sponsalium, etiamsi fuerint sponsalia per verba de presenti.

Secundus est, quando sponsus non invenitur, quia transfert se ad aliam regionem : si tamen per eam non steterit, quod matrimonium non fuit consummatum : si enim per eam steteril, tance aget penitentiam de promissione, et etiam de perjurio si juramentum intervenit.

Tertius est, si aller sponsorum post contracta sponsalia incurrerit lepram, aut paralysim, aut epileptiam, aut turpiter naso aul oculo fuerit mutilatus.

Quartus est, si superveniat allinilas, scilicet si sponsus cognovil consanguineam sponse, vel e converso : et hoc sufficit probare sola fama.

Quintus est, si mutuo se absolverunt : quem tamen casum quidem non recipiunt,

Sextus, si aller corum fuerit fornicatus.

Septimus, quando supervenit matrimouium per verba de presenti cum alio contractum : quia tunc solvitur minus vinculum propter majus superveniens : sed tunc debet agere poenitentiam de fide vel juramento vel promissionc mentita.

Octavus, quando minor venif ad etatem adultam, et petit absolvi a vinculo sponsalium, et dari sibi licentiam nubendi alii.

Dicunt insuper Jurisperiti, quod im duobus casibus solvuntur ipso jure, sctlicet quando aller intrat religionem, et quando alter contralit cum alio per verba de presenti. In aliis autem omni-~ bus casibus solvenda sunt per jadicium Ecclesia.

Ecce quid jus determinat de isto articulo.

Sed objicitur contra primum casum : 1. Immolantis enim ex iniguo oblatio erit exsecrabilis + sed ex iniquo immolat, qui immolat alienum : ergo non est Deo accepta. Alienum autem est, quod est altert promissum, et per promissum debitum : cum igitur ita debitus efficiatur sponsus per sponsalia, et sponsa vice versa, videtur quod Deo se non potest immolare : ergo non potest intrare religionem.

2. Item, Si pecuniae aliquis mihi efficeretur debitor, istam pecuniam qua efficeretur mihi non solvendo, immolare vel offerre non posset : sed majus est debitum matrimonii: ergo multo minus offerri potest per quod efficitur alteri non solvendo : sed si intrat religionem, propter votum continentiae efficitur impotens ad solvendum debituta matrimonii : ergo videtur, quod non debeat intrace religionem.

In conrranium hujus est quod dicitur, Extra, de conver. conjugulali, lib. TI. Dicit enim Alexander tertius, Ex publico instrumento, etc., ita: "Geterum quia licet a praefato viro desponsata fuit, adhuc lamen (sicut asserit) ab ipso est incoenita, mandamus quatenus si pradictus vir ipsam carnaliter non cognoverit, et cadem ad religionem transire voluerit : recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debcat, ipsam a sententia qua tenetur absolvas : ita quod si ad religionem (ransicrit, ulerque restituat alleri quod ab co noscilur recepisse, etc." Et infra: "Sane quod Dominus in Evangelio dicit, Non licere viro nisi ob causam fornicationis dimittere uxorem suam *, intelligendum est secundum interpretationem sacri cloquii de his quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua confirmari non potest." Ex his patet, quod jus verum dicit in hoc primo casu.

Unierius quaeritur de secundo.

Videtur enim quod ille sit injustus : quia 1. In dubiis tutior pars est accipienda vel tenenda : sed tutius est quod exspe- ctet : quia in exspectando nullum fit alteri. prejudicium : ergo videtur, quod non sint sponsalia soluta ex illa absentia.

2. Item, Absentia corporum in nullo repugnat vinculo spirituali : quia ex consensu contractum est inter sponsos : ergo videtur, quod propter absentiam corporum non solvetur vinculum, quod est inter eos : ergo nec sponsalia.

In conrrarium hujus objicitur : quia, xtra, libro quarto de sponsalibus, sic seribit Alexander tertius Panormitano piscopo : "De illis autem qui prastito juramento promittunt se aliquas mulieres ducturos, et postea eis in cognitis dimittunt terram, se ad partes alias transferentes : hoc tibi volumus innotescere, quod liberum erit mulieribus ipsis (si non amplius in facto est processum) ad alia se vota transferre : recepta tamen de perjurio pcenitentia, si per eas steterit, quominus matrimonium fuerit consumminatum."

Ulterius quaeritur de tertio. 1. Videtur enim quod corporalis necessitas non debet facere, quod aliquis cadat a suo jure: sed iste jus acquisivit de contrahendo matrimonio : ergo videtur, quod per corporalem infirmitatem illud perdere non debcat.

2. Item, Involuntarium quod hominem compellit, secundum Aristotelem meretur ignoscentiam et veniam : ergo multo magis id quod intulit Deus: sed talis est necessitas istius infirmitatis : ergo videtur, quod sponsa talia debet ignoscere.

3. Usrerivs queritur, Quare non ita dirimit febris vel quid tale, sicut infirmitates supra memorate ?

In conrrarium hujus objicitur per id quod dicit Urbanus secundus, libro quarto de conjugio leprosorum, Litteras. Et infra: "Quia postulasti utrum si post sponsalia de futuro inter legitimas personas contracta, antequam a viro mulier traducatur, alter eorum lepre morbum incurrat, alius ad consummandam copulam maritalem compelli de- beat. Respondemus, quod ad eam accipiendam cogi non debet, cum nondum inter eos matrimonium fuerit consummatum."

Uxterivs quaeritur de quarto casu.

Ille enim videtur omnino injustus : 1. Ex peccato enim alterius non debet alius ab ipso puniri : ergo si alter sponsorum per fornicationem faciat affinitatem, non debet ille puniri qui non fornicatur : ergo non debet perdere jus sibi per sponsalia acquisitum.

2. Item, Ponamus, quod ad hoc aliquis fornicetur cum consanguinea sponse, ut solvat sponsalia : constat enim, quod dolus nulli debet patrocinari : ergo nec isti: ergo nec iste per dolum suum debet consequi absolutionem a sponsalibus.

In contrariuM autem objicitur per hoc quod dicitur, 27, quest. 2, ex concilio Tiburicensi :, "Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius ejus eam duxerit : pater postmodum non _habeat uxorem, nec mulier virum: filius qui patris facinus ignoravit, aliam accipiat."

Ulterius quaeritur de quarto casu isto, utrum sufficit probare per solam famam ? quia

1. Cum potius semper judicandum sit pro matrimonio, videtur quod sponsalia stare debeant, donec certissime factum probetur : ergo non propter sola famam sponsalia sunt solvenda.

2. Item, Fama sepe est falsa : et ideo videtur, quod non sit soli fame credendum.

In conrrAriuM hujus est id quod habetur, Extra, quarto lib. de consang. et affin, ubi Urbanus tertius sic scribit Burdigalensi Archiepiscopo: "Super eo quod juvenem asscris puellam nondum nubilem fide interposita desponsasse, que jam facta nubilis eum repetit : et ille respuit dicens se non debere eam ducere, pro eo quod postquam puellam affidavit, eamdem carnaliter propinquam ipsius cognovit. Respondeo, quod si ma- nifestum est juvenem agnoyisse propinquam predict puella: vel si non est manifestum, fama tamen loci hoc habet, cum essel sponsa tantummodo de fuluro, idem ab ejus impeditione debet absolvi."

Ulterivs de quinto quaeritur.

Quia ile omnino non videtur esse recipiendus ; quia 1. Quod semel juste factuin est, pro non facto haberi non potest : ergo videtur, quod nulla sit abselutio qua se invicem absolvunt.

2. Hem, Quod levitatis est, non dehet admittere Eeclesia : sed maxime levitatis est odo contrahere, cl modo svutiuo se absolvere : ergo iste easus ab ieelesii non debel recipi.

In contrarium est decretalis supra ine ducta, Extra, de sporsalibus, Praterea, ubi dicit Innocentius secundus, quod "ad instar eorum qui societalem fidei contrahunt, et post. camdem sibi reniittunt, potest in patientia tolerari si se mutuo absolvunt : ita et illi qui sponsalia contraxcrunt."

Ulterius quaeritur de sexto, si aller eorum fuerit fornicatus.

ix hoc enim non videntur solvi sponsalia simpliciter, sed tantum ad thori separationem : vinculum tanen videtur debere manere :q uia Dominus dicit, quod qui dimissam duxerit, fornicatur '.

Adhuc quaeritur, utrum sit monendus ut recipial eam ?

Videtur autem, quod sic :.quia 1. Infra habebitur, quod misericordia est recipere peenitentem : sed omnis homo monendus est ad misericordiam : erzo et iste est monendus, ul recipiat iflam quae fornicata est : vel e converso sponsa sponsum.

2. Item, Tota die videmus hee, quod sponsi forniceintur : et levaen sponse re- cipiunt eos jure sponsalium contractorum : ergo videtur, quod iste casus nullus sit.

In contririom hujus est, quod i. Etiam in matrimonio consummato axor separatur a thoro propter fornicationem : ergo mulio magis per eam sponsalia annullari debent.

2. Item, Sponsos nihil adeo reddit odiesos sicut fornicatio : sed periculum est si odiosi sibi invicem contrabunt : ergo videtur, quod talis casus debet soparare sive solvere sponsalia.

Ulterius objicitur de septimo.

Videtur cnim, quod non teneat ille : quia i. Posterius non debet infrmgere id quod prius factum est: sed prius facta sunt sponsalia juste : crgo uon derogatur eis superveniente matrimonio,

2. Item, Si quis vendat alii rem quam mihi prius vendidit : si ego probavero rem Ulam prius mihi venditam, restlituctur mihi: ergo a simili sie est in sponsalibus, et matrimonio superveniente: ergo in tali casu recedendum est a matrimonio, et redeundum ad sponsalia.

Ix conrrarium aulem hujus est decretalis Gregori IX, quarto lib. de sponsalibus, Siinter virum et mulierem, etc.: "Verum si inter ipsos accessit tantum promissio de futuro, ulroque dicente alteri, Ego recipiam te in meam: et, Kgo te in meum : seu verba similia: si alius mulierem illam per verba de presenti desponsaverit, etiamsi inter ipsam et primum juramentum intervenerit (sicut diximus) de futuro, hujusmodi desponsationis intuitu secundum matrimonium non poterit separari : sed eis est de violatione fidei penitentia injungenda."

Ulterius quevitur de oclavo et ultimo. Qua ilud nihil ad propositum videtur quia, 1. Sicut supra habitum est, minor etadebita non potest contrahere sponsalia : ergo nullus est casus iste.

2. Item, Ab eo quod nihil ligat, non est petenda absolutio : sed ante atatem debitam sponsalia nihil ligant : ergo ab vis non est petenda absolutio.

Ty contrarium hujus est decretalis Alexandri tertii, quarto libro de Sponsalibus: "De illis qui infra annos aptos matrimoniis sponsalia contrahunt, sive uterque, sive alter reclamet, antequam ad annos matrimonio aptos pervenerint, cet postulent separari, non sunt ullatenus audiendi. Si vero alteruter istorum ad annos pubertatis pervenerit, infra cosdem annos altero existente cum sponsaJia contrahuntur, si is qui minoris aetatis ost, cum ad annos illos pervenerit reclamaverit, nec in alterum voluerit consentire, judicio Ecclesiae poterunt ab invicem separari."

Sotvunio. Dicendum, quod in sponsalibus contrahendis attenduntur plura quando enim promittitur in futurum de matrimonio contrahendo, illa promissio est ad solutionem matrimonii in determinato tempore pubertatis ad bonum prolis in individua vita suscepta cum persona legitima ad contrahendum.

Primus igitur casus dirimit sponsalia, eo quod intercidit mors spiritualis impotens ad solvendum quod promisit : et ideo etiam alter solvitur a promisso.

Secundus autem casus pececat contra determinatum sponsionis tempus : quia tempore condicto solutionis promissi non comparet.

Tertius vero peccaret in bonum prolis ex parte corporis : quia ex infirmis infirmi nascuntur. Peccat etiam contra finem quemdam matrimonii qui est collatio operum, eo quod unus homo sibi est insufficiens in opere : et hunc finem matrimonii ponunt tres Philosophi, scilicet Tullius, Aristoteles, et Aspasius : sponsus enim infirmus chronica infirmitate non potest conferre aliquid de operibus suis, ut leviora sint onera matrimonil.

Quartus autem peccat contra legitimitatem personarum conjungendarum.

Quintus autem contra individuitatem hoc modo quo solvit sponsalia, quia non omni modo solvit, ut infra patebit.

Sextus autem contra bonum fidei peccat.

Septimus, quia in oppositum stringit majori vinculo : etideo contrarium est individuitati future in matrimonio promisso.

Octavus autem est, eo quod in contrahentibus non fuit dispositio debita : sicut enim omnis forma debitam dispositionem requirit in materia, ila etiam faciunt sponsalia : et una illarum dispositionum est wtas debita, ut patet ex prius habitis.

Et per hoc patet ratio juris, si quis ipsum ad universale et ad artem reducere voluerit : licct enim sit positivum, tamen secundum Tullium nullum est jus positivum, quod non sit ex ratione profectum : quod autem ex ratione profectum est, ad rationem et universale potest resolvi.

Ad primum igitur dicendum, quod ille non immolat ex iniquo : quia solvuntur sponsalia per melius et majus vinculum : sed si manentibus sponsalibus faceret, tunc valeret objectio.

Si awatem queritur, Quomodo solvuntur? Dicendum, quod ipso jure : sicut lumine majore superveniente offuscatur lumen minus.

Ad aliud dicendum, quod secus est de pecunia : et ratio illa in precedenti articulo expedita est : et ideo non valet illa objectio. .

Preterea, Inter sponsos uterque alteri equaliter debet, et ideo quantum iste subtrahit qui intrat religionem, tantum recompensatur alteri per retentionem sui debiti qui manct in seeculo. Decretalis autem adducta in oppositum, est concedenda et probat casum. Et eodem modo de omnibus juribus est dicendum, que in ista questione sunt inducta.

Ad idw quod ulterius quaeritur de secundo, dicendum quod dubium determinatur ex modo promissionis : quia tempus certificatur im annis pubertatis. Unde, hxtra, libro quarto de sponsalibus, pracipitur, quod tempore pubertatis, vel infra duos menses, debitum reddat sponso, yel intret religionem : et ideo quando tempore ilo non invenitur sponsus, absolvitur alter qui remanet in terra.

Ad aliud dicendam, quod absentia repugnal eifectui matrimoniali qui est copula carnalis, et ideo etiam vineulo repugnat : et ideo solvuntur sponsalia.

Ad id quod ulterius quaeritur de tertio, dicendum quod quando est ante matrimonium hujusmodi defectus corporis, sponsos sibi facit abominahbiles, et illorum individuilas vile est amara : et ideo melius est ut non conjungantur, quia malos exitus talia connubia sortiuntur, et quia proles ex parte corporis destruerctur : sed si supervenerit matrimonio, tunc tenet ilud quod objectum est. Cum enim sponsalia non sint nisi disposilio ad matrimonium, facilius solvunlur, quam matrimoniuin.,

Ad aliud dicendum, quod necessarium lale sive involuntariam in actu, meretur veniam et ignoscentiam : sed in contraotibus secus est, quia tbi attendit homo utilitatem propriam, et ideo cavet sibi a contractu indelectabili et noctvo.

Ad aliud dicendum, quod chronice weritudines, et generantes horrorem et impotentiam cooperandi ad onera matrimonii sublevanda, solvunt sponsalia sed febres et hujusmodi, temporales sunt, et ideo non solvunt: quia non semper reddunt impotentes, sed ad tempus breve et modicum.

Ad i quod objicitur de quarto, dicendum quod qui fornicatur, perdit jus suum, et alleri efficttur abominabilis : et ideo datur ei heentia, quod non teneatur sponsalibus nisi velit : unde nihil de suo jure perdit, sed potius Jucratur libertatem ab eo qui se Deo et sibi reddidit abominabilem.

Ad aliud dicendam, quod dolus ei non patrocinatur, sed nocet quando jus suum perdil: et hoc in favorem alterius qui non peccat est inductum, ut dictum est.

Ad id quod ulterius queritur, Utum in tali casu suflicit probare per solam famam? Dicendum quod sic : quia hoc crimen pracipue conturbat sponsos, et facit cos odiosos sibi: et ideo de facili permittilur separatio propter crimen illud.

Ad hoc autem quod in conlrarium objicitur, dicendum quod hoc est verum de matrimonio ; sed sponsalia non sunt malrimonium, ut supra patuit : et ideo propter periculum futurum quod ex odio generari consuevit, etiam propter solam famam admittitar separalio sponsalium.

Ad aliud dicendum, quod ille casus a quibusdam non ponitur: et respondent 2s ad deeretalem inductam, quod non est decretalis, nec continet jus, sed loquitur de perniussione comparaliva, hoc est, quod sicut permittitur violatio socictatis, ne majus malum fiat, ila etiam solutio sponsalium per hoc quod uterque alium absolvit, ne in odio convenientes se ad invicem interficiant. Posset tamen dici, quod casus iste tenet cum pecunia moventur de promisso : tunc enim signum est, quod non bene conveniunt : et ideo tunc Heelesia patitur magis quam agat separalionem ipsorum.

Ad id aulem quod contra objicilur, dicendum quod sponsalia non dicunt aliquid perfecte factum, sed potius faciendum : et ideo possunt revocari : quia quantum ad principale quod est in eis, dependent in futurum.

Ab atin dicendum, quod in veritate taliter se absolventes non cavent voto : tamen Ecclesia patitur pradicta ex causa.

Ad id quod objicitur de sexto dicenium, quod secus est in matrimonio et sponsalibus : quia in matrimonio non potest fieri conjunctio ad alium : et ideo monetur ut redeat ad suum, ne in perielo sit castitas sua : sed in sponsalibus potest fieri conjunctio ad alium, et ideo sulvantur : et non monetur, quia tales sibi invicem sunt odiosi : et per hoc patet etiam solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod aliter est in masculis, et aliter in feeminis : quia masculus habet ad libidinem impellens mawis quam foemina: et ideo minus turpe est de masculo si fornicetur : et ideo de wralia masculi a feeminis facilius recipiuntur, sed non de jure,

Ad id quod ulterius objicitur de septiino, dicendum quod matrimonium est majus vinculum superveniens: et ideo quando stringit in oppositum, vinculum sponsalium rumpitur.

Ad objectum autem dicendum, quod si in omnibus essent equalia, tunc teneret objectio : sed inequalia sunt, ut jam dictum est.

Ad aliud dicendum, quod non est simile, sicut supra expeditum est.

Ad id quod ulterius objicitur de octavo, dicendum quod ibi est modus sponsalium, licet non materia pro toto, sed pro altera parte tantum : et ideo in traetatu de solutione sponsalium ponitur iste casus.

Ad aliud dicendum, quod quia videbatur approbare in annis deputatis ad sponsalia contrahenda, et propter bonum exemplum, petit absolvi: et non ideo quod sciat se esse ligatum persone tali.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16