Articulus 17
Articulus 17
Hic enim colligitur, quod tripliciter dicitur sponsa, scilicet de faturo, et de presenti, et solemnitas nuptiarum. Et di- cit Magister, quod ultimo modo proprie sponsalia dicuntur.
Videtur autem falsum. 1. Ex decreto Nicolai Papw supra inducto, ubi dicit, quod sponsalia sunt futurarum promissiones nuptiarum : ergo primo modo proprie dicuntur sponsalia et sponsa, ut videtur.
Videtur autem, quod equivoce : quia 1. Distinguit in Littera vocem sponsalium in suas significationes : talis autem distinctio non convenit nisi equivoco : ergo est equivocum.
2. Preterea, Nullus distinguit sic, quod homo aliter significet Socratem, et aliter Platonem : sed Magister dicit, quod liter unum significet, et aliter aliud: ergo est equivocum.
In contrarium hujus objicitur: Ab una enim sponsione dicitur quocumaque modo dicatur : ergo unam habet rationem : ergo est univocum.
Responsio, quod sponsalia proprie dicuntur pacta futurarum nuptiarum cum sulemnitate facta : et ideo quod dicit Magister, non intelligitur de solemnitate sola, sed potius concretive de sponsione solemni futurarum nuptiarum: et per hoc patet, quod non est contrarium prehabitis : et per hoc solvuntur duo prima.
On this page