Articulus 18
Articulus 18
An in sponsalibus debeat esse terminus ad solemnizandum matrimonium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, M, "De nuptialibus pactis, ubi est tantum sponsio futuri, etc,"
Videtur enim, quod nulla sit causa quam assignat in Litiera : quia 1. Istud, ut dicit Auctor, intelligitur de sponsalibus in futurum promissis : sponsalia autem non contrahuntur in futurum, quia non est sufficiens etas contrahentium : non ergo causa est, quod non exhibeatur statim, ut desideret dilatam, sed quia non est sufficiens etas et habitus corporis ad matrimonium consummandum. .
2. Item, Videtur esse contra Apostolum, I ad Corinth. vu, 9: "Melius est nubere, quam uri". Cum igitur in dilatione alter conjugum uratur, vel ambo, melius esset quod statim exhiberetur.
3. Item, Omnis dilatio est ad terminum aliquem qui est in contractibus humanis : videtur ergo, quod huic dilationi deberet terminus assignari.
Responsio. Dicendum, quod sancti Patres a principio ita constituerunt, ut fittera continet, et propter causam quae in Littera assignatur.
Ad primum autem dicendum, quod frequenter etiam habentes xtatem contrahunt sponsalia de futuro : et de illis puto, quod loquatur : et hoc patet per hoc quia parvuli ante etatem contrahentes, non suspirarent ad dilationem nuptiarum.
Ad aliud dicendum, quod non diu differtur: et ideo non potest multum exardescere concupiscentia : non differtur enim nisi ad duos menses, ut patet ex superius inducta decretali: si tamen nimis periculose cresceret tentatio, melius putarem ego salvo judicio majoris, quod statim matrimonium consummaretur.
On this page