Text List

Articulus 19

Articulus 19

An diffinitio bigamiae sit bene assignata ?

ARTICULUS XIX. An diffinitio bigamiae sit bene assignata ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ihi, N, sub finem: "Vidue entm marilus wque sicut bigamus, sacerdos fiert prohibetur, etc."

Queruntur autem hic quatuor de bipamia, Primo, Quid sit, et unde dicatur? Secundo, Quot modis fiat ? Tertio, Qua ratione ei irregularitas adjungatur ? Quarto, Utrum illa irregularitas admitlat aliquam dispensationem ?

Ad primum horum proceditur sic: Dictum aliquorum est, quod "bigamia est divisio unius in non unam uxorem vel uxores."

Videtur autem, quod haec diffinitio non valet: quia 1. Bigamia opponitur monogamie : et monogamus dividitur.: ergo bigamia non est divisio unius, etc. ProBartio media. Omne id quod unitur alteri a se, oportet quod in se dividatur: sed omnis homo adherens uxori, unitur alteri a an: ergo dividitur in seipso.

2, Si forte dicas, quod dividitur in unam. Contra : Probatur, quod non: quia ipsa etiam divisa est ase, et unita viro qui commiscetur ei: ergo dividitur mt non unam.

4. Item, Nihil videtur dictum, i non nuan: quia dicit Boetius, quod omnis res est una: ergo omnis uxor est una uxor : nullus ergo dividitur in non unam.

4. Item, Omne quod est (ut probat Philosophus) est unum, vel multa: ergo et uxor vel foemina in quam dividitur iste, est una, vel multe: constat autem, quod non multe : ergo una: falsum ergo est, quod aliquis dividatur in non unam.

5. Item, Numquam dicimus aliquid dividi in plura quae non sunt, sed in plura que sunt: si ergo nullus dividatur in plures uxores quae sunt, nullus divideturin plures uxores: sed quae non simul in eodem tempore sunt, sed una decessit, et alia superest, ile uxores plures non sunt: ergo qui primo habet unam, et post mortem illius aliam, videtur quod ipse non sit divisus in plures.

6. Item, Hoc videtur ex verbis Apostoli, I ad Corinth. vin, 39: "Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit" ; sed divisio est ex lege: ergo cum absolvitur a lege, absolvitur a divisione : ergo post mortem ejus non est divisus in eam: si ergo tunc in unam postea ductam dividatur, non videtur esse divisus in plures.

7. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Uxorem, vel uxores. Divisio enim sequitur unius separationem : quia ita dicit Aristoteles, quod numerum cognoscimus divisione continui: sed hujusmodi unio est etiam ad meretricem, ut dicitur, I ad Corinth. vi, 16: "An nescitis guoniam qui adheret meretrici, unum corpus efficitur ?" Ergo consequitur talis divisio, si pluribus fornicario concubitu conjungatur : ergo qui cum pluribus fornicatur, est bigamus, quod falsum est.

Responsio. Dicendum, quod superius inducta diffinitio est satis bona. Dicitur enim bigamus a bis, et yéy0s quod est mulier in Greco, quasi divisus bis iteratus in mulierem: sicut etiam monagamus non sic iteratus, et trigamus ter iteratus, et quadrigamus, et pentagamus, et exagamus, et heptagamus, et polygamus.

Ad primum ergo dicendum, quod separatio quae inest bigamie, unitali sacramenti opponitur : unitas autem sacramenti est individuitas signi : et hee numquam melius quam ex signato cognoscitur: signatum autem est duplex, scilicet unio spiritus fidelis cum spiritu increato, et unio divine nature cum humana in una persona Christi. Et prima quidem significatur per individuitatem consensus: secunda autem per individuitatem carnis, ut supra patuit in distinctione prehabita. Dicendum est igitur individuilatem signi nihil aliud esse, quam individuitatem consensus, et conjunctionis carnalis. Est autem individuitas consensus a duobus, scilicet quod sit ab individuo, et individuum: et ab eisdem duobus causatur individua conjunctio carnis: individuus autem nullus est, nisi qui in se est indivisus: et similiter individua nulla est mulicr, nisi quae est in se indivisa: et haec sola est quae nullam umquam in alium habuit conjunctionem per copulam individualem. Et sic patet, quod bigamia est privatio hujus copulw individualis, eo quod bigana sit privatio individuitatis, sicut cxcitas est privatio visus. Unde patet, quod monogamus non habet privationem individuatis: quia cum unica non est. nisi una individuitas, non separata.

Ad probationem dicendum, quod ipsa est unica in hujusmodi individuitate si virgo fuit quando traducta est: eo quod individuilas est matrimonii, ut dictum est, potius quam unius in se persona, quia est sacramenti et signi.

Ad aliud dicendum, quod unwm quandoque dicit unitatem suppositi, et quandoque unitatem accidentis : et similiter fit negatio sive privatio in non uno. Dicendum igitur, quod hic negat accidens secundum quod una in tali signi individuitate et unitate dicitur, quae unius fuit vel est: et non una quae plurium fuit vel est, licet semper sit una secundum suppositum.

Ad sgrup dicendum, quod si ly unum dicat unitatem suppositi, tunc verum est, quod nihil est quod non sit unum: quia omne quod est, tantum unum est. Si autem dicat unitatem accidentis opposili divisioni predicte, tunc multe sunt mulieres quae non sunt une: quia non sunt unice unius, sicut accipitur, Cantic. vi, 8: Una est columba mea, perfecta mea, una est matris sue, electa genetrici sue, hoc est, unica.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod de unitate suppositi intelligitur.

Ad aliud dicendum, quod bene divividitur aliquid in ea quae non sunt, sed que fuerunt: licet cnim non maneat mulier in quam divisus est vir prius, tamen divisio manct in ipso quando conjunctus et sequenti: et hoc patet respiciendo in signato per indivisionem matrimonii : quia unitas naturarum = in Christo non est nisi inter duo extrema et semel. Potest igitur tripliciter stgnum non respondere signato, scilicet si sit quasi unus, sed non una: vel si una, sed non unus: vel si non semel, sed iste tertius modus non potest esse inter eumdem virum et eamdem mulierem: quia sacramenta non iterantur super eamdem numero materiam : et ita patet, quod sit duobus primis modis. Forma autem argumentandi non valet : quia instantia est, quia si aliquid primo dividatur, ut lignum in ignem: igne enim non existente,divisio adhuc manet in lizno: et si postea dividatur, erit bis divisuin : et non erit tbi divisio unius in unicum, quia licet primum cum secundo non sit secundum rem, est tamen quoad eflectum quem relinquit in eo in quod ipsum divisum est.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus intelligit de lege redditionis debiti et obedientiz, et non de effectu qui relinquitur in viro etiam post mortem mulieris.

Ad aliud dicendum, quod dupliciter est unio inter virum et mulierem, scilicet carnalis operis, et individuitatis sigoi. Prima est cum qualibet muliere qua carnaliter cognoscitur. Secunda aulem est cum legitime conjuncta tantum : el ideo sola illa potest facere bigamiam : alia enim non facit nisi per conjunctionem ad istam de jure vel de facto consummato, ut infra patebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19