Text List

Articulus 20

Articulus 20

Quot modis fat bigamia?

ARTICULUS XX. Quot modis fat bigamia?

Secundo queritur, Quot modis fiat bigamia?

Sunt autem super hoc a jure notati quatuor modi: et illi primum accipiantur, et postea objiciatur contra illos.

Primus est qui et proprius est, quando aliquis successive duas uxores habet, quas ambas carnaliter cognovit. Secundus autem improprias modus est, quando duas simul habuit, unam de facto, et alteram de jure. Tertius est, quando unam habuit de jure, et illa mortua, aliam duxit de faclo, et non de jure. Quartus est, quando aliquis contrahit cum corrupta.

Ossicirur aulem primo contra primum modum,

1. Numquam ‘enim duabus conjungitur, qui conjuagitur uni, et non conjungitur alii, nisi solutus ab illa: sed aliter conjungitur ille qui accipit duas successive : ergo videtur, quod numquam conjungitur duabus: ergo numquam efficitur bigamus.

2. Item, In anliquis temporibus simul uni plures conjungi poterant in uno uxorio affectu: ergo multo magis plures successive possunt conjungi uni in uno uxorio affectu: sed uni alfectui uxorio respondet una individuitas sacramenti : ergo in una individuitate sacramenti potest aliquis conjungi pluribus succes- sive: cum igitur bigamia non fiat nisi a violatione hujus individuitatis, videtur quod talis non efficiatur bigamus.

3. Item, Qui numquam est nisi unius, numquam efficitur bigamus : sed ille nhumguam est nisi unius solius: ergo, etc. Propatio: quia non est dare tempus in quo ille sit duarum: ergo habetur propositum,

In contrarium hujus est quod habetur in Decretis, ubi sic dicit Hieronymus: "Aperiant, queso, aures obtrectatores mei, et videant secundas et tertias nuptias in Domino concessisse, etc. Et ita non damno bigamos, imo nec trigamos : sed si dici potest, nec octogamos." Ex hoe accipitur, quod est bigamus, qui secundas vel deinceps nuptias consummat: ergo ille est unus et proprius modus bigamia.

Ulterius quaeritur de casibus qui sepe sumuntur juxta hunc modum. Pono enim, quod aliquis ducit unam per verba de presenti, et antequam consummet matrimonium illa moritur: et postea ducit aliam, et illam cognoscit carnaliter. Videtur enim, quod ille sit bigamus per ea quae expresse dicuntur in Littera ex verbis Magistri et distinctione Nicolaj Pape, quae fit in Litéera inter contrahentem cum sponsa alicujus defuncti que fuit per verba de presenti.

In contrarium autem hujus objicitur id quod Innocentius tertius seribit Meten. Episcopo, lib. 1, Extra, de Bigamis, Debitum pastoralis officii, etc., et infra: "Cum ergo propter sacramenti defectum inhibitum sit, ne bigamus aut maritus vidue presumat ad sacros ordines promoveri: quoniam nec illa est unica unici, nec iste unus unius, prolecto ubi deficit inter hujusmodi conjuges corporis commixtio, non deest hujusmodi signaculum sacramenti. Unde is qui mulierem ab alio viro ductam, sed minime cognitam duxit uxorem (quia nec illa, nec ipse carnem suam divisit in plures) propter hoc impediri non debet quin possit ad sacerdotium promoveri." Haec decretalis valde est noltabilis: quia abrogatur per eam quod dicit Magister in isto capitulo.

Ulterius quaeritur de secundo modo. 1. Ille enim non videtur esse casus : quia non est defectus sacramenti, ubi nullum est sacramentum: sed cum ea cum qua contraxit, de facto nullum est sacramentum: ergo non videtur, quod propter hoc fiat defectus sacramenti.

2. Item, Absurdum esset dicere, quod commixtio ad meretricem haberet signilicare copulationem naturarum in una persona Christi: ergo illa adhasio qua adhwret mulieri de facto, non habet individuitatem aliquam : cujus signum est, quia separatur ab ca quando voluerit: ergo videtur, quod ille numquam habet nisi unam individuitalem cum unica: ergo ipse non debet reputari bigamus.

In coyrrartm hujus est quod 1. Dicit Hieronymus, 31, quest. 4, Quomodo virginibus. Et infra : "Primus Lamech sanguinarius atque homicida unam carnem in duas divisit uxores' fratricidium et bigamiam cadem cataclysmi poena delevit, etc." Lx hoc accipitur, quod qui habet duas simul non de jure, sicut Lamech qui non habuit de jure, nec de divina inspiratione, bigamus dicitur a Iicronymo.

2. Ad idem facit in quod habetur, dist. 3%, ex concilio Toletano : "Christiano non dicam plurimas, sed nec duas simul habere licitum est, nisi unam tantum, aut uxorem, aul cerle loco uxoris (si conjunx deest) concubinam. Gaeterum si non talis concubina fuerit, et wtas illius de quo agitur, future incontinentia suspicionem auferre dignoscitur, Apostolica concessione ad ordinem diaconatus provehi potest." Ex hoc accipitur a contrario sensu, quod. si contraxit de facto cum secunda, prohibetur ad ordine, et non nisi propter bigamiam : ergo iste talis est bigamus.

3. Ad idem est quod habetur, Extra, de divortio, Gaudemus, et est longa decretalis : sed ibi dicitur, quod nulli licet duas simul habere : ergo multo minus unam de jure, et aliam de facto, quin ipse bigamus reputctur.

Ulterius quaeritur de casibus qui reducuntur ad illum.

1. Ponamus ergo, quod habeat unam de jure, sed non consummavit cum illa matrimonium, sed tantum cum ea contraxit matrimonium per verba de prasenti, et cum alia contraxit de facto, et cognoscit eam : videtur enim, quod iste sit bigamus, quia ipse aut de jure aut de facto habet duas : et qui duas habet, est bigamus : ergo iste est bigamus.

2. Item, Individuitas consensus signi-~ ficans individuitatem anime fidelis cum Deo, salvatur in illa quam habet de jure: sed cum alia est etiam quaedam individuitas carnis : ergo ipse non est unicus unius, sed potius duplex duarum : ergo non salvaturin eo ratio sacramenti: ergo ipse est bigamus.

3. Adhuc, Ponamus, quod ipse revertatur ad primam quam habet de jure: conslat, quod ipse tunc est bigamus : cum igitur ante reditum plus peccet contra Deum et contra matrimonium, videtur quod tunc magis debeat bigamus repulari.

In conrrarium est, quod iste actu carnem suam in plures non divisit : ergo secundum decretalem Innocentit supra inductam, non debet dici bigamus.

Ulterius quaeritur de tertio modo.

Videtur enim, quod ille nullus sit omnino : quia 1, Magis est dividi cum peccato quam sine peceato : sed si quis dividatur in plures fornicarias, non efficilur bigamus: ergo videtur, quod nec ile qui unam habuil de jure, qua mortua, aliam ducit de facto.

2. Adhuc, Ponamus, quod post mortem sue uxoris mullas cognoscat forni- sario concubitu, et non contrahat cum aliqua : videtur, quod ille sit magis biwamus, quia nec forma honestatis in illo salvatur : ergo videtur, quod etiam talis sit bigamus plus quam primus.

In conrrarium autem hujus est, quod dicitur, Extra, de bigamis non ordinatis, etc. Et infra: "Nos autem in hac questione taliter respondemus, quod cum hujuscemodi clericis qui quantum in ipsis fuit secundas mulieres sibi matrimonialiter conjunxerunt, tamquam cum bigamis non liceat dispensari, licet in veritate bigami non existant, non propter sacramenti defectum, sed. propter affectum intentionis cum opere subsecuto."

Ulterius quaeritur de quarto modo. Quia de illo nulla ratio esse videtur :

1. Non enim propter divisionem alterius ego dividor : ergo nec propter mulieris divisionem dividitur vir : ergo ipse manet unicus unius : ergo ipse non est bigamus.

2. Item, "filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii", ut dicitur, Ezechiel. xvin, 20: ergo nec vir portabit iniquitatem uxoris, nec e converso : ergo nec panam bigamie : ergo videtur, quod ille non sit bigamus, qui contrahit cum corrupta.

In contrarium hujus est, quod 1. Dicitur, distinctione 32, ubi Leo Papa contra epistolam Nicete Abbatis : "Seriatim et aperte prosequamur, quod sancla Romana Kcclesia de gradibus clericorum ait: Clericos, ostiarios, lectores, exorcilas, acolythos, si extra votum et habitum monachi inveniantur, et continentiam profiteri noluerint, uxorem ducere virginem cum benedictione sacerdotali permittuntur, non autem viduam aut repudiatam : quia propter hoc deinceps nec ad subdiaconatum provehi poterunt : quia nec laicus nisi virginem sortitus uxorem." Ex hoc accipitur, quod sive acceperit viduam sive repudiatam, ipse reputatur ut bigamus irregularis ad ordines sacros.

2. Item, Distinctione 34, dicit : "Curandum est ergo in primis, ne ad sacrog ordines (sicut in gestis prioribus ante scriptum est) quisquam qui in uxorem virginem non duxit, adspiret."

3. Ad idem est quod Gregorius Silitano Episcopo seribit sic: "Pracipimus ne umquam illicitas ordinationes facias, nec bigamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem, aut ignorantem litteras, vel qualibet ex parte corporis vitiatum, vel peenitentie, vel curia, aut cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere: sed si quos hujusmodi repereris, non audeas promovere."

Ulterius quaeritur hic de casibus qui videntur similes. Ponamus enim, quod aliquis primo defloret aliquam fornicario concubitu, et postea contrahat cum eadem.

Videtur enim, quod iste sit bigamus : quia

1. Non ducit uxorem virginem, sed corruptam : ergo secundum decreta inducta ipse est irregularis ut bigamus. Hoc videtur confirmari per hoc quod habetur, distinctione 832: "Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut virgo, aut probate castitatis, et qui usque ad subdiaconatum unicam et virginem uxorem habuerit."

2. Ad idem facere videtur, 30, quest. 5: "Qualis debeat esse uxor quae habenda est secundum legem, virgo casta, et desponsata in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, eta paranymphis accipienda." Ergo si non sit talis, non videtur esse unica wnici: ergo contrahens cum ipsa efficitur bigamus : sed supra dicta non est talis : ergo contrahbens cum ea, bigamus reputatur.

In contrarium hujus videtur, quod 1. Ille in aliam non est divisus, nisi in istam : ergo non debet reputari bigamus,

2. Ad idem facit quod habetur, Extra, de bigamis, Debitum. Et est supra inducta decretalis, quae dicit, quod nisi se- cundum carnalem concubitum in plures dividatur, non reputatur bigamus.

Ulterius quaeritur de alio casu, scilicet quod si aliquis contrahat cum aliqua, quam credit virginem, et cum consummat matrimonium, non invenit eam virginem : videtur enim ille non esse bigamus, quia

1. Est ibi pura ignorantia facti : ergo si ibi esset etiam peccatum, in toto excuretur: ergo mullo magis excusaretur a pona : ergo non debet reputari irregularis ex hoc ad sacros ordines suscipiendos.

2. Item, In his quae non aperte mala sunt, intentio nomen operi imponit : sed ille intendit contrahere cum virgine, et facit quod. in se est ad hoc, quod contrahat cum virgine : ergo videtur, quod non puniatur irregularitate bigamia ex hoe quod non invenit eam virginem.

Ix conrrarium hhujus est deeretum Leonis Pape, quod "illa famule Dei, que integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia, si se inconlaminatis non audeant comparare virginibus." Ergo a simili et iste talis non omnino est comparandus monogainis : ergo videtur, quod sit. bigamus et irregularis.

Urreris quaeritur de alio casu, scilicet quod aliquis contrahit cum virgine et cognoscit cam: deinde cognoscitur ab alio per adulterium : et maritus ignorans hoc, cognoscit eam.

Videtur enim, quod ille non est bigamus: quia est unicus unius: ergo non est bigamus.

SED CONTRA : 1. Illa non est unica, quae est divisa in plures : ergo non est unica unius : ergo violavit sacramentum : ergo videtur, quod sit reputandus bigamus.

2. Ad hoc etiam videtur esse quod dicitur, distinctione 3%: "Si cujus uxorem adulterium commisisse cum esset laicus, evidenter fuerit probatum, hic ad ministeriuin ecclesiasticum admilti non pot- est. Quod si in clericatu jam eo constituto adulteravit, dato repudio eam dimittere debet. Si vero retinere ejus consortium velit, non potest suscepto ministerio perfrui."

3. Ad idem, ibidem, capitulo sequenti, "Silaici uxor in adulterio deprehensa fuerit, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si autem post ordinationem alicujus clerici uxor adulterata fuerit, dimittat cam. Si autem cum ipsa voluerit permancre, a ministerio sit alienus."

Ulterius quaeritur de alio casu. Sit enim, quod maritus uxorem accuset de adulterio, et illa antequam sententia detur, petat debitum, et ille reddat sicut tenctur, et postea sententia dicat cam esse ream. Et quaeratur, utrum iste sit repulandus bigamus ?

Videtur, quod non: quia 1. Ille facit quod debet : nemo aulem punitur pro eo quod facit id quod debet : ergo nec iste: sed magna poena est irregularitas : ergo iste non efficitur irregularis.

2. Item, Iste non agit, sed potius palilur : passiones aulem non merentur puniti: ergo iste non debet puniri irregularitate.

In conrrarium est, quod irregularitates non contrahuntur swpe nisi solo facto preter voluntatem et pecealum : cum igitur ille misceatur adultere sicut unicus unice, videtur quod ipse bigamus repulandus sit et irregularis.

Sorurio. Dicendum ad primum, quod illi quatuor modi predicationem bigamie per prius et posterius recipiunt : quia primus dicitur proprie : quia in illo sacramentaliter nec unicus est, nec unius uxoris, Alii autem dicuntur per accessum aliquem ad istum modum, secundum quod potest privari unicus et unius. Aut igitur privatur per similitudinem sacramenti, aut sine sumilitudine. Si cum similitudine : aut cum successione, aut sine successione, Si sine successione, est ca- sus secundus : et iste imitatur Lamech. Si cum successione, est casus tertius : et iste imitatur secundas nuptias, licet existentiam non habeat, nisi sicut id quod de facto imitatur id quod est de jure, ut saltem formam honestalis servet coram Ecclesia. Si autem est sine similitudine sacramenti matrimonii quod est inter duas successive in primis et secundis nuptiis: tunc est quartus casus : et hoc modo particularia juris ad universalia reducuntur.

Dicendum ergo ad primum, quod sicut Christo non fuit nisi unica natura unita humane, et unione unica non iterata, ita oportet esse quod sit in signo : unde cum in tali ipse dividatur in plures et pluribus unionibus, patet quod non salvatur sacramentum. Et cum dicitur, quod numguam est nisi unum sacramentum, dicendum quod verum est hoc actu, sed tamen successive sunt duo : sicut numquam est nisi una hora diei, et tamen successive sunt multe.

Ad atiup dicendum, quod numquam plures uxores fucrunt unius secundum perfectum statum matrimonii : sed ex iispensatione divina licuit quandoque jungi pluribus : et inter dlos numquam salvabatur sacramentum, sicut nec hodie salvatur in bigamis.

Ad tertium dicendum, quod iste numquam est nisi unius actu: sed tamen divisus est in plures, quia divisio manet in ipso, etiam uxore mortua, ut patet ex prehabitis.

Hoe autem quod adducitur in contrarium, est concedendum.

Ad id quod objicitur ad ulteriorem casin qui sumitur juxta istum, dicendum quod hodie non tenet hoc quod dicitur in Littera, et est abrogatum per decretalem Innocentii quae adducta est in contrarium.

Ad i quod objicitur de secundo casu, dicendum quod ille bigamus reputatur : quia quantum in se est, operatus est ad hoe quod sit bigamus, et se divisit in plures.

Ad objectum contra, dicendum quod non oportet, quod in qualibet bigamia sit sacramenti iteratio : sed oportet, quod ibi sit unio aliqua non unius cum unica : et ita est hic, quia unitur primo cum una, et ipse postea quantum in se est, unitur cum alia : etideo signum non salvatur.

Ad aliud dicendum, quod nulla individuitas significatur.in adhesione meretricis : et ideo ex conjunctione ad illas ut ad meretrices non contrahitur bigamia : sed in his quibus de facto vel de jure contrahitur individuitas, est signum : quae cum deficit sacramenti forma, violatur: et ideo bigamia incurritur.

Objectum autem in contrarium est concedendum.

Ad id quod quaeritur de casu juxta hunc casum inducto : dicendum quod ille meo judicio non est bigamus, quia non est bigamus, nisi quando consummato matrimonio de jure vel de facto carnem suam dividit, ut patet ex decretali Innocentii supra inducta,

Ad objectum contra, dicendum quod non sunt ibi diverse uniones carnales : mentaliter autem solum unio diversa bigamiam non inducit.

Ad aliud dicendum, quod ipse unicus est ut unica, licet non unice, quia non est sua: et ideo non est unica sua : sed tamen quantum ad formam exteriorem est ut unica sua : et ideo non est bigamus.

Ad tertium dicendum, quod sicut Augustinus dicit super epistolam ad Titum, de sacramento hic agitur, non peccato. Unde licet cum peccato adhereat illi cum qua contraxit de facto, dimissa illa cum qua de jure contraxit, tamen si redit, et cognoscit primam carnaliter, erit caro sua actualiter divisa, et tunc erit bigamus.

Av id quod quaeritur de tertio casu, dicendum quod ille talis, ut probat decretalis in contrarium inducta, bigamus reputatur.

Ad objectum contra, dicendum quod peccatum majus non facit bigamiam + quandoque enim sine omni peccato contrahitur bigamia : et ideo licet ille qui plures cognoscit fornicarie, non efticiatur bigamus, tamen iste bigamus efficitur in quo est sacramenti forma, et non est unici ad unicam.

Ad aliud dicendum, quod talis non efficitur bigamus : et non est simile ad propositum, ul patet ex praedictis.

Ad id quod quaeritur de quarlo casu, dicendum quod ille contrahit irregularitatem ut bigamus, et habet quemdam modum biganiie.

Ad id autem quod contra objectum est, dico sine prajudicio, quod ille non dividitur nisi in unam : cl sacramentum bene manet quantum ad hoc, quod ipse est unicus : sed violatur quantum ad hoc, quod non est unius sive unicw, quia mulier cum qua contrahit, divisa est, et sic discordat a natura despousata in Christo : et ideo est irregularis.

Ad aliud dicendum, quod bigamia non est iniquitas, sed puna: et ad hoc quod objicitur, quod est praeter culpam : ergo non est justa, cle., dicendum, quod pena directe non infligilur nisi pro culpa facta in se vel in pluribus. Hee autem pena infligitur indirecte, et magis consequitur quoddam aliud, quam infligatur : sequitur enim defectum sacramenti: et hoc bene potest juste contingere. Sed si ex sententia judicis infligeretur, tunc non essel justa, nisi causaretur ex culpa.

Ea autem quae in contrarium adducuntur, sunt concedenda,

Av iw quod ulterius querifur de illo qui contrahilt eum illa quam ante defloravit ipse : dicendum, quod ad utramque parlem sunt opimones : sed opinion videltur esse dicendum, quod non sit bigamus, propter ea quae in contrarium inducuntur.

Ad id autem guod primo objicitur, dicendum, quod ipse carnali concubilu non dividitur nisi in unam : quia etiam per concubitum qui fuit ante copulam matrimonii, illa non est facta alterius, et ideo non divisa : sed et ante et modo est unica sua et unius sui:et hac est ratio juris dicentis non esse bigamum talem : non enim efficitur quis non unicus, nisi per hoc quod non est unica : nec aliqua efficitur non unica, nisi per hoc quod est non unius.

Ad gursa autem quae allegantur in contrarium, dicendum quod loquuntur de his quae corrumpuntur ab aliis, et non ab iis eisdem qui postea contrahunt cuin eis.

Ab w quod ullerius quaeritur de illo adres qui contrahit cum ea quam credit virginem, et invenit corruptam : dicendum, quod ipse est bigamus.

Ad pvo autem objecta quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod bene sequeretur si de peccato ageretur : sed hic non agitur nisi de sacramento. Ratio autem quare hic est bigamus hee est, quia sua non est uniea, ut patet ex antedictis.

Hoc autem quod in contrarium adducitur, est concedendum.

Ad id quod ulterius quaeritur de illo qui contrahit cum virgine, quae cum adulterium cognoscitur perpetrasse, eam ignoranter cognoscit : dicendum quod sicut. probatur per canones inductos, ipse est bigamus.

Ad id autem quod primo objicilur, dicendum quod sua non est unica : et ideo falsum supponilur in objectione.

Unde objectio facta in contrarium solvit primam objectionem.

Av w quod quaeritur ullimo de illo qui cognoscit eam quam accusat, antequam probetur adulterium, ad petitionem uxoris : dicendum quod ad utramque partem sunt opiniones, et illarum rationes innuuntur in objiciendo : videtur tamen dictis Sanctorum consentaneum, quod ipse sit bigamus reputandus.

Ad id autem quod objicitur in contra- rium, dicendum quod non est poena directe inflicta, sed potius consequens sacramenti defectum : et hoc frequenter innascitur alicui sine peccato.

Av autup dicendum, quod hoc bene excusat peccatum et prejudicium quod sibi generaretur in eam quam accusat modo : sed hic de sacramento quaeritur : et quia illud deficit, puto quod bigamus est reputandus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20