Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quae poenitentia venit injungenda ei qui exprimit verba consensus et non intendit : et ita decipit eum cum quo vtdetur contrahere ?

ARTICULUS III. Quae poenitentia venit injungenda ei qui exprimit verba consensus et non intendit : et ita decipit eum cum quo vtdetur contrahere ?

Tertio queritur, Quae peenitentia debeat injungi ei qui exprimit verba consensus, et non intendit, et ita decipit eum cum quo contrahere videtur ?

Videtur autem, quod nulla nisi ut ex corde contrahat matrimonium : quia

1. Non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum, ut supra in tractatu de penitentia est habitum : sed iste abstulit illi matrimonium : ergo oportet ipsum restituere.

Si dicas, quod non: quia potest contrahere cum alia, Conrra : Ipse forte defloravit eam, et tunc non adeo bene potest contrahere sicut quando fuit virgo: cum igitur virginitatem restituere non possit, videtur quod tenetur eam ducere in matrimonium.

2. Item, Dolus nulli debet patrocinari: sed iste commisit dclum : ergo non debet sibi patrocinari : ergo debet condemnari in peenitentiam, ut stet matrimonium.

In contrarium hujus est, quod 1. Dominus, Exod. xxun, 16 et seq., non condemnat eum qui defloravit virginem determinate ad hoc ut habeat cam uxorem, sed quod vel habeat eam, vel provideat ci de nuptiis si libera est. Ergo cum Novi Testamenti minus sit condemnare quam Veteris, videtur quod nec Novum debet determinate condemnare ad hoc quod habeat eam uxorem.

2. Item, Ponamus, quod ipse post deceptionem prime secundum veritalem contraxerit cum secunda: videtur tunc, quod non possit separari a secunda : er- go non semper condemnandus est ut ducat primam quam defloravit.

3. Item, Ex distantia conditionis vel fortunc facile innotescit deceptio, sicut si liber promittendo decipiat ancillam, et dives pauperem : facile est enim tunc advertere, quia non intendit corde quod dicit ore : ergo tunc videtur, quod non in toto decipitur : quia per exteriora de interioribus conjicere posset, si vellet, et concupiscenlia cor suum non excacaret : ergo videtur, quod in tali causu non sit condemmandus, nisi sicut pro simplici fornicatione et mendacio verbi : neutrum autem illorum condemnatur, quod vel ducat cam, vel provideat ei de nuptiis : ergo videtur, quod dicens verba cum deceptione, non semper tenetur ducere illam vel de nuptiis providere.

Reseonsio. Dicendum sine prejudio, quod si sit equalitas utrarumque personarum et conditione et fortuna, vel et ex parte person decepta sit melior fortuna, et decipiens non contraxit cum alia: debet deceptori injungi, quod ex corde contrahat, vel de nuptiis provideat, sicut probant prime objectiones. Quod si non fecerit, puto quod peccet mortaliter. Decepta autem in tali coitu excusatur per ignorantiam facti, quia ut suum admisit eum. Si autem sit distantia personarum muta, videtur mihi, quod ad neutrum tenetur, sicut ultima probat objectio.

Et ex hoc patet solutio ad omnia objecta,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3