Articulus 4
Articulus 4
An filia familias potest invitis parentibus tradi marito ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi B, post initiam : "Adiler legitimum non fit congugium, nisi ab his qui super feminam dominationem habere videntur, etc."
Videtur enim hoc esse simpliciter verum : 1. Res enim in potestate alterius existens, non transfertur ad alterum, nisi illo donante in cujus potestate est : sed filiafamilias est in potestate parentum : ergo non debet dari marito nisi dantibus parentibus.
2. Item, 30, q. 2, dicit Leo Papa qualis debet esse uxor, quae secundum legem habenda est virgo casta, et desponsata in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranymphis accipienda. Ex hoc patet, quod non est conjunx nisi a parentibus tradita sit: ergo verum est quod dicitur in Litfera.
3. Item, Ex concilio Carthaginensi : "Sponsus et sponsa cum hbenedicendi sunt a sacerdote, a parentibus vel paranymphis offerantur in Ecclesia sacerdoti." Ex hoc sequitur idem quod prius.
Si dicas forte, quod verum est quoad solemnitatem, ut dicit hic Magister, sed non quoad esse matrimonii. Gonrra : Ibidem dicit Gratianus : "His omnibus auctoritatibus occulte prohibentur nuptiae ; atque ideo cum contra auctoritatem fiunt nuplie, pro non factis haberi debent." Patet ergo, quod si non sint ista in nuptiis quae hic dicit, nuptiz# non sunt: non ergo sunt tantum de solemmilate, sed etiam de essentialibus.
4. Item, Philosophus dicit, quod sperma emissum ab homine, lilio assimilatur egredienti de domo patris : quia illud partem habet substantia a patre, et hanc multiplicat per augmentationem sangulnis menstrui: sicut filius partem substantim accipit a patre, et hane multiplicat per lucrum extra domum : constat autem, quod sic egredicns et de potestate patris egreditur, et ca quae patris sunt, asportat secum : ergo oportet, quod hoc sit de consensu patris : talis autem est egressus ad nuptias: ergo videtur, quod oporteat fieri nuptias de consensu patris.
5. Item, Genes. xxiv, 58, postulata est Rebecca a parentibus : ergo videtur, quod hoc incassum fieret, si parentum consensus non operatur ad conjugium.
7. Item, Aut placet Deo statutum Eeclesiw, aut non: conslat autem, quod placet: ergo omittens statutum Ecclesia, peccat contra Deum: sed statufum est Ecclesia, ut a parentibus pelatur: ergo non petens cam a parentibus, peccat contra Deum: sed nullum omnino peccatum contra Deum est stabile : ergo tale conjugium non est stabile sed omne matrimonium est stabile ; ergo nulla conjunctio quae est sine parentum consensu, est matrimonium.
8 Item, Hfonesti et inbonesti modus idem esse non potest: sed matrimonium est honestum, et fornicatio inhonesta : ergo non sunt ejusdem modi : sed fornicalionis modus est clanculo fieri sine parentum consensu : ergo ex opposito erit matrimonium cum consensu parentum et benedictione sacerdotis.
In conrrarium hujus est, quod 1. Supra habilum est, quod solus consensus de presenti facil matrimonium : ergo non exigitur parentum consensus.
2. Item, Licet filia sit in potestate parentum quoad aliquid, non tamen quoad omnia, quia non est ancilla vel serva eorum : constat autem cum non sif eorum serva, quod suum etnon alterius est dare id in quo non est alterius nisi suum : hoc aulem est corporis communis servilus in ofiicio matrimonii, quia sic non est sub patre : ergo ad hoc, quod in hoc efficiatur allerius, solus operatur suus consensus.
Resroysio. Consentiendum est his ullimis rationibus, et praecipue secunde : quia illa dicit totam causam ejus quam Magister determinando dicit in Littera.
Ab primum ergo quod contra hoc est, dicendum quod non est in potestate parentum ad possidendum, sed ad educandum et dirigendum usque ad atatem adultam.
Ad aliud dicendum, quod decretalis inducta intelligitur de matrimonio, de quo judicat Keclesia, et non de matrimonio secundum sui primum esse : sed potius prout cadit sub judicio Eeclesiae secundum maximam sui honestatem.
Ad aliud dicendum, quod Gratianus loquitur secundum judicium Ecclesiae : quia Eeclesia pro non matrimonio habet, nisi ci consensus innotescat : quia aliter censura ecclesiastica tamquam fornicatores eos ab inyicem discedere compelleret.
Ad aliud dicendam, quod in parte simile est, et in parte dissimile : non enim potest habere substantiam filius quam non dat ei pater, etin hoc est simile : sed tamen quia habet in se potestatem quoad debitum corporis dandum cui vult, in hoc est dissimile.
Ad hoc quod ulterius objicitur, dicendum quod sicut- dicitur in fine ejusdem capituli, vocata fuit puella, et quesitus ejtts consensus : unde consensus parentum facit de bene esse.
Ad aliud dicendum, quod secundum dictum Magistri Hugonis per legem Pandectarum confirmatum, Sara consensit, quando patri non contradixit : et hujusmodi sepe fit per parentes, quia puclle per se talia facere verecundantur.
Ad aliud dicendum, quod Deo placet omne factum Ecclesiae quod vere Ecclesiae est : et iste peccat clam contrahens, sed non peceat contrahens : et ideo hoc quod peccatum est, non manet, quia publicatur : sed hoc quod non fuit peceatum, scilicet contractus ex utriusque conjugis consensu procedens, manet firmus et ratus.
Ad aliud dicendum, quod non est idem modus substantialis honesti et inhonesli: quia in fornicatione non est contraclus et consensus matrimonialis, sed in matrimonio : et sic modus substantialis non estidem. Modum autem accidentalem nihil prohibet esse eumdem, sicut et in multis aliis vitiis et virtutibus : sicut idem est modus largitatis et avaritiae in retinendo retinenda.
On this page