Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quomodo definitur vis sive coactio ?

ARTICULUS I. Quomodo definitur vis sive coactio ?

Circa primum accipiantur diffinitiones auctoritatis. Dicunt autem Aristoteles, Gregorius Nyssenus, et Damascenus, quod per violentiam sive per vim fit, cujus principium est in alio, nihil conferente vim passo.

In Digestis autem sive Pandectis ita diffinitar : "Vis est majoris rei impetus, qui repelli non potest."

Et ibidem dicitur de Metu : "Metus est instantis vel futuri periculi causa trepidatio mentis."

Item, Tullius, "Vis est impetus dominantis retinens rem infra terminos alienos."

Opsicitur autem de prima. Quia 1. Cujus principium est omnino in alio, non habet in illo qui patitur, laudem vel vituperationem: sed ea quae fiunt vi sive coactione, quandoque habent laudem vel vituperationem : ergo videtur, quod non fiant violentia. Prora patet per se, cum in his quae tantum palimur, nec laus sit, nec vituperium. SzcunpA autem probatur ex hoc, quod si quis inetu vel violentia coactus perjuret, condemnabitur ab ecclesiastico judice in foro pepnitentia, et moritur qui timore mortis negat.

2. Item, Videtur quod coactum sive violentum licet non respiciat hominis voluntatem, non tamen ita voluntas vim patitur, quod nihil conferat : sed in ista diffinitione dicitur, Nihkel conferente rim passo : ergo videtur, quod non sit circa voluntatem.

3. Item, Aristoteles vult, quod illa que fiunt metus causa, sicut projectio mercium de navi tempore tempestatis, sint mixta : simpliciter enim sunt inyo- luntaria, sed secundum quid sunt voluntaria : cum igitur in illis aliquid conferat. voluntas ejus qui patitur, videtur quod non sint violenta: ergo a simili cum aliquis cogitur ab homine potente aliquid dare vel promittere, non simpliciter est judicandum esse involuntarium, el per vim sive per violentiam factum.

Quod si concedatur, in contrarium est illud quod habetur in Digesto veteri, lib. quarto, de his quae vi metusve cau~ sa fiunt, ubi dicit Pretor : "Quod metus causa fit, ratum non habeo :" constat autem, quod omnem aliquo modo voluntariam promissionem Pretor habet ratam: ergo videtur, quod nulla promissio qua metus causa fit, simpliciter sit involuntaria.

Utrertos objicitur de secunda.

Videtur enim, quod non bene dicatur, Majoris ret impetus : quia 1. Sepe impetus iste est etiam a minori : sicut servus quandoque cogit dominum, opportunitatem adjutorio amicorum vel aliorum accipiens : ergo vi detur, quod non semper sit impetus majoris rei.

2. Item, Videtur non bene dici impetus : quia impetu fit, quod sine prameditalione et subito fit : sed coactiones humane non semper sie fiunt, sed frequenter cum deliberatione : ergo videtur, quod non bene dicatur impetus.

Item, Omnis impetus potest repelli ab eo qui non potest cogi: sed voluntas non potest cogi : ergo omnis impetus potest repellia voluntate hominis,

Ulterius videtur, quod illa aon sit competens diffinitio meds : quia 1. Si quis in possessione existens, venire videat armatos, et fugiat, non potest agere, quod ejectus sit a possessione causa metus: et tamen ibi fuit periculum : ergo videtur, quod metus ille de quo hic agilur qui inlegrum. restituit, non sit faturi vel presentis periculi causa mentis trepidatio.

2. Item, Non est metus aliquis de periculo instanti, sed potius de futuro : ergo videtur, quod male dicitur, Presenfis, vel futuri, etc.

3. Item, Trepidatio mentis quandoque est in parvis periculis et formidolosis : et tamen illos non excusat, metus, sicut dicit Pedius. Dicit enim sic, lib. 7: "Si quis meticulosus rem ullam frustra timuecrit, per ediclum non restiluitur, scilicet quod ait Pretor : Quod metus causa fit, ratum non habeo :" ergo videtur, quod non bene diffinit metum civilem.

Ulterius objicitur de illa quae est Tulhii. 1. Non enim semper tantum vim facit dominans, sed etiam repulsum antequam repellatur : ergo videtur, quod non semper sit. impetus dominantis.

2. Item, Termini alieni aut sunt esscntie, aut loci. Si dicatur, quod essentia : tunc non pateretur vim aliquis manens essentialiter id quod est, quod falsum est. Si autem sunt termini loci, iterum falsum videtur : quia aliquis quandoque in loco proprio vim patitur.

Responsio. Dicendum, quod qualibet istarnin diffinitionum est satis bona. Prima autem qua est Aristotelis in IL # thicorum, illa est ejus, quod simpliciter et absolute est violentum, quale homo non potest pati nisi secundum corpus, sicut est oppressio virginis in corpore, vel ablatio pecunie sine omni tam interiori quam exteriori consensu voluntatis : et ideo tale meretur apud Aristotelem ignoscentiam, sive veniam ect misericordiam.

Ad id quod primo objicitur, dicendum quod tale violentum numquam vituperium, sed verecundiam et ruborem habet quandoque, sicut in oppressione fceminarum : propter quod etiam dicit Leo Papa, quod "ille virgines qua oppressione barbarica corrupt# sunt, non se audeant sacris virginibus comparare."

Ad argumentum autem dicendum, quod ecclesiasticus judex tunc considerat actum a voluntate procedentem, qui habet principium in jurante, et ideo non est omnino violentus : et ideo taliter perjurans condemnatur ab ipso.

Ad aliud dicendum, quod taliter coaclum non cadit super hominis voluntatem: sed tamen quia cadit super aliquid quod est status et decor virtutis castitatis vel justitiw, propter hoc tractatur ab ethico, et leges accipit a civilibus.

Ad aliud patet solutio per antedicta : quia bene conceditur, quod talia non sunt simpliciter violenta.

Ad id autem quod objicitur per legem Preetoris, dicendum quod Pretor respicit equitatem naturalem, secundum quam respicitur in contractibus et promissis ad sufficienter inducenfem causam : et haec quandoque est voluntas aliena, et quandoque metus : et tune rescindit Prator, quia licet ibi sit voluntatis actus, tamen causa non est voluntaria.

Ad id autem quod ulterius queritur de secunda, dicendum quod illa est Pauli cujusdam Jurisconsulti, et bona: ck accipit ibi vim civiliter, prout vis dicitur necessilas contraria voluntati, ne incidatur in majus periculum.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod omne illud hic dicitur major res, quod fortius est sufficienter ad cogendum : et non dicitur ibi majus dignitate, vel statu,

Ad aliud dicendum, quod yvoluntas non potest cogi suflicienter, quod nihil conferat ad actum : sed eflicienter cogitur melu, qui cadit in constantem virum : et hoc sufficit in lege civili.

Apip quod ulterius quaeritur de diffinilione metus, dicendum quod ipsa est Vulpiani, sicut dicitur supra vetert. ff. lib. quarto, de his quae causa metus fiunt : et est bona,

Ad id autem quod contra objicilur, dicendum quod ille in hoc ecasu non potest agere : quia adhuc non fuit tem- pus metus, quia nescivit ad quid veneriut hostes : sed tunc est tempus metus, quando feriunt vel ferire minantur, prohabiliter hoc intendere estimati.

Ad aliud dicendum, quod ibi dicitur istans periculum, cujus instrumenta et rausa efficiens sunt presentia, licet adhuc non exerceantur in opere : et de illo hene est metus, quia est presens secundum quid, et futurum simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod non dicitur hic periculum alicui periculum, sed quod omnibus periculum esse videtur : hoc enim est quod non contingit avertere : el ideo Pedius Jurisconsultus in legibus suis bene dicit.

Ad i quod objicitur de ila quae est Tullii, dicendum, quod nisi sit a dominante, non est nec dicitur periculum in jure simpliciter : quia non est periculum quod contingit declinare de facili. Unde Vulpianus periculum vocat necessitatem contrariam voluntati : quod enim necessilas est, supra posse nostrum est elevatum, et opprimit patientem : et tollit ab co liberum consensum ad hoc facienlum.

Ad aliud dicendum, quod termini alient dicuntur ibi termini libere polestatis ad consenliendum : extra terminos enim libertatis ponitur quis a cogente vel vim faciente : quia liber est causa sui, ut dicit Philosophus : et libere faeiens actus suos, causa est suorum acluum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1