Articulus 2
Articulus 2
Quomodo dividatur coactio ?
Accipiantur autem quecumque divisiones sunt in jure. Colligitur autem ex libro IV Pandectarum veterum,quod vis aliqua cadat in constantem virum, alia autem non cadit.
Item, Vis sive metus quandoque est oppressionis, quandoque corporis, quandoque rerum, quandoque uxoris, quandoque liberorum.
1. Constans enim non est nisi ex virtute et gratia: sed talis nihil debet facere ex metu mortis : ergo videtur, quod non cadat in ipsum.
2. Item, Seneca probavit, quod nulla perturbatio cadit in sapientem : ergo nec in constantem : ergo nec perturbatic metus : ergo nihil debet facere causa metus. .
3. Item, Si aliquis metus cadit in constantem virum, ille est metus mortis : precipit autem Dominus in Evangelio, Matth. x, 28 : Nolite timere eos gui occidunt corpus. Ergo nec aliquod aliorum periculorum timeri debet : ergo nullus metus cadit in constantem.
4. Si forte dicas, quod ad cogenda peccata non cadit aliquis metus in constantem virum, sed ad cogenda alia, sicut ad promittendum aliquod temporale, scilicet matrimonium, vel pecuniam, quam si promittit, solvere non tenetur. Contra: 1 ad Thessal. v, 22, dicitur "Ab omni specie mala abstinete vo" s: mala autem species est promittere et non solvere : ergo ab illa est abstinendum : ergo peccat qui non abstinet : ergo coactio facit illud solvi, quia aliter accideret peceatum,
5. Item, Aristoteles dicit, quod fortis eliam in magnis periculis, sicut in mor- te, non flectitur : ergo videtur, quod nullus exeusetur per metum.
Ulterius quaeritur hic, Ctram cadem divisio sit ista cum illa quae datar a quibusdam Jurisperitis, quod violentia alia levis, alia violenta.
Sed contra videtur, quod non sit eadem : quia quaedam cadit in constantem virum, quae non cadit in alium : sed violentia est uno modo respectue omnium : ergo videtur non esse eadem, Probatio majoris : quia dicit Lex, quod non est probabile hominem clare dignilatis Limuisse in urbe, in qua timel homo dignitatis non clara. Securpa autem probatur ex ratione violenti simpliciter, quod omni homini violentum videtur,
1. Dicit Hieronymus, quod crudelis est, qui famam negligit : ergo etiam qui facit aliquid metu fame, ipse debet mereri veniam et ignoscentiam,
2. Hem, Aristoteles in primo libro de Regimine dominorum, dicit quod fama aregibus et aliis maxime debet desiderari: ergo denigrans famam, debet timeri maxime : ergo pro perioulo fama metus habitus excusat, ut videtur,
In conrrantunm hujus est, quod 1. Dicit Vulpianus, quod metas causa gestum est, sic non timorem infamia hoe edieto contineri. Pedius dicit idem,
2. Item, Ridiculum est st aliqua velit sibi a judice de stupro salisfierl, co quod timens infamia notari, noa clamaverit : ergo timor infaniae nullos timor est, ut videtur.
3. Item, De timore corporis nihil videtar esse : quia dicitur, Job, u, 4: "Pellem pro pelle, et euncla gue hadbet homo dabit pro anima sua", Ergo vide- tur, quod pro periculo corporis non sit dimittenda : ergo si facit aliquid pro corporis periculo, est vituperabile : viluperabile non excusat : ergo videtur, quod ille exeusalionem non mereatur a judice.
4. Item, Malum neminem excusat sed timor humanus, est malus, ut dicunt Beda et Gregorius : ergo nullum excused timor humanus esf, quando aliquis pelli sue timet : ergo talis non excusatur : ergo si tall limore contrahat, ipse non debet excusari.
Ulterius objicitur de timore rerum : quia etiam Aristoteles dicit in WD £ thicorum, quod non fortis magna pati pro parvis rebus : sed res parva sunt rest ergo pro illis non debet aliquis magna pati: ergo vituperabilis est, qui hoe facit : sed per viluperabile nullus exeusatur : ergo videtur quod metus rerum, non excusat aligquem apud judicem.
In contrarium hujus est decretalis Aloxandri tertii in primo libre, De his que vi metusye causa fiunt: "Abbas sancti Udmundi a quo R. presen. lator patrimonium suum tenere dignoseitur, milites et burgenses ad domum pradicti R. sicut acecpimus, destinavit, qui cum a domo etab universa possessione expellcrent, nisi Eeclesiam suam penilus abjuraret : quod cum idem Wi. tali modo fecisset, Abbas alii concessit Keelesiam supra dictam. Unde quia quae metu et vi diunt, de jure debent in irritum revocari, mandamus quatenus pradicto R. eum integritate restituas universa," Ex hoc aceipitur, quod ille fecit resignationem illam metu rerum, scilicet exptilsionis a possessione et domo : et tamen a Papa in irritum revocatur : ergo metus rerum excusal, et restituit in integrum.
1. Legimus, Genes, xu, 11 et seq., eUxx, 2 et seq., quod Abraham suam uxorem metu corporis exposuit alii, quando dixit sororem suam esse. Et similiter fecit Isaac '. Ergo videtur, quod potius uxor sit exponenda, quam aliquid fiat poenale : ergo metus uxoris non excusat,
2. Item, Dicit Augustinus in libro primo de Civitale Dei, quod libido alienanon maculat animam : et ponitur in decreto, causa 13 : sed propter illud quod non maculat, stullum est aliquid pati: ergo qui facit aliquid propter uxoris metum, stultus est: et propter stullitiam nullus excusatur : ergo nec iste inctus excusat.
In conrranium autem est quod dicit lex Pauli: "Quae metus causa gesta sunt, hae ut diximus ad edictum pertinere nihil interest, an in se quis veritus sit, aut in liberis suis : tamen pro affectu parentes in liberis magis iterantur."
Ulterius quaeritur de alia divisione, quod metus quandoque est circa res turpes, quandoque circa honestas.
Nulla enim videtur esse vis aut metus circa res turpes : quia potius omnia debemus sustinere secundum Philosophos, antequam turpia debemus admit~ tere : ergo videtur, quod hoc nihil sit quod dicit.
In contrarium hujus est quod dicit Vulpianus : "Vim accipimus atrocem, et eam quie adversus bonos mores fit."
Quia videtur, quod vanum sit curare de condilione : ergo videtur quod non sit causa metus sulficiens, conditio. Propatun, Lad Corinth. wn, 21, ubi dicitur : Servus vocatus es, non sit bi cura, etc. Krgo videtur etiam, quod debemus appetere mutari nostram conditionem in pejus : ergo videtur, quod hac causa non est sufficiens.
In contrarium est quod dicit Paulas : "Ego puto etiam servilutis timorem similiunque admittendum." Et ita Paulus libro eodem : "Si is accipiat pecuniam qui instrumenta status mei iterum sumpturus est nisi dem, non dubitatur quin maximo meta compellar, utique si jam in servitutem petor, et illis instrumentis perditis non possim liber pronuntiari."
Responsio. Dicendum, quod omnis metus divisio proprie reducitur ad tres ; qnarum una est ex parte inferentium metum, et hec notatur in hoc versu, scilicet, Stupri sive stalus, verberum algue necis.
Alia est ex parte eorum circa quae est metus, sicut circa materiam, et hae quandoque sunt honesta, quandoque inhonesta sive adversus bono mores existentia : quandoque autem non. Verbi gratia, ut si cogatur aliquis dare vel promittere ne stupretur, vel cogatur promittere ne impediatur a stupro : quia dicit Aristotcles, quod absentia delectationum in continentibus facit tristitiam.
Tertia sumitur ex parte ejus qui cogitur, seilicet quod alia cadit in virum constantem, alia autem non, sed in formidolosum : et hoc est quod dicit Vulpianus : "Metum accipiendum Labo dixit non quemlibet, sed majoris mali." Et Paulus, "Metum non vani hominis, sed qui merito in homine constantissimo cadere debeat, ad hoc dictum perlinere dicimus."
Dicendum ergo ad primum, quod metus est respectu boni minoris quam sit id quod minatur metus : sicut minatur metus mortem, vel quod detur pecunia, danda est pecunia vel promittenda. Eodem modo si minetur stuprum, vel conditionis deteriorationem. Sed si minetur mortem pro fidei negatione vel justitia, non est respiciendus metus etiam secundum Philosophos et secundum civiles. Et ita intelligitur lex quae facit integrum restilui, si aliquid fit metus causa : quae restitulio fieri non potest in negatione fidei vel justitiae : sapientis enim est eligere minus malum, scilicet mortem quam negationem fide : vel etiam bonorum perditionem, quam virtutis, vel corporis. Et hoc est quod dicitur, ad Hebr. x, 34: "Rapinam bonorum vestroruin cum gaudio suscepists, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam."
Ad aliud dicendum, quod Praetoris lex intelligitur de bis qu minora sunt, et potius toleranda, quam id quod minatur metus, sicut dictum est.
Ad id quod objicitur, dicendum quod non est species mala promittere, quia hoc potest ficri male et bene : sed non solvere promissum nisi excusetur, est species mala. Et bene concedo, quod ubi est judicium, inveniri potest defensio. A judice etiam coactus debet solvere promissum : et competit ei actio ex lege et canone, et judex debet cum restituere in integrum. Si autem defectus sit judicis, puto quod non debet solvere, sed aliquam levem propter cautclam facere penuitentiam de promisso, precipuc si fides vel juramentum non intervenit : si enim juramentum fecit de so:vendo, dicunt multi, quod etiam mihi salis probabile videtur, esse solvendum. Si autem non solvit, et juramentum violavit, et postea venit ad pemnitentiam, videtur mihi non esse cogendus ad solutionem, sed tantum ad fracti juramenti emenda~ tionem.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles loquitur de his qui sustinent pericula gratia boni hominis, vel civitatis, vel ventis + tunc enim sustinendum est, quod minus periculum est, quam id quod extorquere intendif.
Ad id quod ulterius quieritur, dicendum quod eadem est divisio, licet alia ratione sit data. Prima enim respicit constantiam patientis, et secunda quantitatem mali inferentis metum.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod illa quae non est violenta, dicilur quae non movet conslantem, et hee non est uno modo: et ideo falsum supponitur in objectione.
Ad aliud dicendum, quod metus fame non excusat: non enim intelligitur de fama quie est, sed de illa quae possct orivi de hoc quod minatur metus si fieret, sicut factum fuit in Susanna, Danicl, xur, 21 et seq., cui senes dixerunt, nisi assentirel cis, quod dicerent contra eam testimonium quod fuerit cum ea javenis : et illa dixit : MJelius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu. Domini. Dielum autem Hieronymi intelligitur de eo qui occasionem infamia dat proprio faclo, vel negligentia.
Ad puo alia quae objiciuntur de timore corporis, dicendum secundum supra habitam regulam, quod timor cruciatus corporis vel metus facit excusari, quando est respectu minoris mali, quam sit id quod minatur metus : et sic patet, quod non valent objectiones illa.
Per ivem patet solutio ad id quod objicitur de timore rerum : tamen ille timor non continetur in versu supra habito, sed secundum regulam prehabitam timet in omnibus timoribus : quia, sicut probat Aristoteles, "Non est sapientis et fortis majus periculum sustinere pro re parva vel minori, quam sit periculum illarum."
Avi quod ulterius objicitur de meta uxoris, scilicet ne adulteretur, dicendum quod illa causa suflicientissima est quia dicit lex Pauli, quod si dederit ne stuprum patiatur vir sive mulier, hoc edictum habet locum, cum viris bonis iste metus major quam mortis esse deheat.
Ad id autem quod objicitur de Abraham, dicendum quod facta Patriarcharum in consequentiam non sunt trahen. da : quia ipsi omnia in figura futurorum et instinctu Spiritus sancti agebant. Nihilominus tamen potest dici quod Abraham uxorem non exhibuit, sed sibi cavit, certificatus per inspirationem, quod non posset maculari. Unde in Psalmo civ, 14 et 15: "At corripuat pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari."
Ad aliud dicendum, quod libido aliena quaimdiu aliena est, menlem non maculat: sed quae primo est aliena, per consensum efficitur propria, et tanc macuJat. Et ideo si aliquis etiam coaclus diceret se consentire in stuprum uxoris sue, ipse peccaret mortaliter : quia jam turpitudini quae gravior est, quam quod minatur tyrannus aliqualtenus permittendo cooperaretur.
Ad aliud dicendum, quod Vulpiani dictum intelligitur quando violentia tyranni cogit facere aliquid contra bonos mores, sicut injuste promittere vel dare, vel consentire matrimonio, vel stupro, vel alicui tali : tunc enim id quod metus causa factum est, in irritum revocatur. Sed quando compellit ad id quod est secundum bonos mores, ut restituere, vel aliquid tale : tunc non judicatur violentia.
Ponamus enim, quod judex qui habet potestatem, compellat aliquem ad injuste promittere, numquid in irritum revocabitur ?
Videtur, quod non : quia res facta per judicem rescindi non debet. Conrra : [Hic nihil fit nisi metus causa.
Ad hoc dicendum, quod revocari debet in irritum per superiorem : et hoc est quod dicit lex sic, "Si per injuriam quid fecit populi Romani magistiatus vel provincie praeses, Pomponius seribit hoc edictum locum habere. Forte, inquit, si mortis aut verberum terrore pecuniam extorsit alicul."
Secundum dubium est, si pono, quod aliquis adultertum commisit quem ego prodere possum, et ne prodam eum ad mortem, dat pecuniam, utrum hic edicium Pratoris locum habeat an non?
Videtur autem, quod non habeat locum : quia pro turpi re dat : ergo non debet restitui quod vi factum est.
Responsio. Dicendum, quod locum habet edictum : quia non habet judex respicere ad causam dandi, sed potius ad modum extorquendi : et hoc est quod dicit Paulus in eodem casu loquens "Prator ut restituat, intervenire debet : nam etsi gestum est malo more, Pretor non respicit an adulter sit qui dedit, sed hoc solum quod hic accepit metu mortis illato."
On this page