Text List

Articulus 3

Articulus 3

An metus cadat in constantem ? et, Quis sit constans ?

ARTICULUS III. An metus cadat in constantem ? et, Quis sit constans ?

Tertio queritur, Utrum aliqua vis vel metus cadat in constantem virum vel non ?

Videtur autem, quod non : quia de ratione constantis est non trepidare in periculo : ergo nullum periculum infert el metum,

1. Utrerius hic quaeratur, Quis sit vir constans, utrum vir dicatur constans ab animi virtute, vel a natura ?

Videtur autem, quod non ab animi virtute : quia qui habet unam virtutem, habet omnes : ergo qui habet animi constantiam, habet omnes virtutes : si igitur dicatur constans a virtute anini, non erit constans nisi qui habet ommem virtutem : erzo peccator numquam excusaretur per metum : et hoc falsum est, cum etiam adulter quandoque per metum excusetur a promisso, ut ante habitum est ex sententia Pauli Jurisconsulti.

Si autem dicatur a matura constans : ergo omniunm quorum una est natura, est una constantia: sed omnimm hominum una est natura: ergo una ost constantia : et hoc iterum falsum est.

Jvem quieritur ullerius, Quare non similiter dicatur de constanti mulicre, cum mulier fortis laudetur, Proverb. xxxi, 17, de qua dicitur: "Accinxit fortitudine lumbus suos", etc.

Ite ulterius quaeritur, Utram uno modo sit constantia in omnibus constantibus ?

Et videtur, quod sic : quia 1. Perfectio consequens speciem hominis, aequaliter est in ipsa : honestum autem, ut dicit Avicenna, naturaliter parlicipat homo : ergo videtur, quod equaliter participet et Lonestum et parles honesti: sed de parlibus honesti una est constanlia : ergo videtur, quod w@ qualiter est in omnibus constantibus.

2. Item, Humilitas, misericordia, et hujusmodi, non differunt in magno et parvo, nisi secundum imeritum : ergo videtur, quod nec constantia : ergo ubi parvus dicetur constans, ibi et magnus, et e converso : et ubi timet parvus, et magnus,

IN CONTRARIUM est responsuim sapienlium, quod hoc timere potest parvus homo et constans, quod si timet home clare dignitatis, formidolosus vocabitur: ergo non uno modo dicta est constantia in onrnibus constantibus.

Responsio. Dieendum, quod constans vir est, yut aon timet non timenda. Et dicitur a parte fortitudinis civilis econ- stans. Et accipitur intellectus constantis principaliter ex quatuor, sciliect animi virtute, statu, tempore, et loco. Anim virtute, quod habeat fiduciam multam vineendi pericula sibi proportionata, et non dejiciatur statim, ut vir vanus et formidolosus, de quo dicitur in Psalmo xu, 5: "Trepidaverunt timore ubt nor erat timor". Ut, Job, xv, 21: "Cum pax sit, ille semper insidias suspieatur." Ex statu + quia princeps nen habet timere hoe quod habet timere plebeius. Kx fempore: quia alind est tempore desolationis, cf adjutorii timendum. Ex doce: quia aliud timetur in campo, et aliud in urbe obi adjutores parati sunt. In omnibus tamen his si adsit probatio sufficientis metus, potest vir constans clare dignitatis in urbe tempore pacis habere melum rescindente onine promissun. Sed iste conditiones sunt constantis ut frequenter.

Ad primem ergo dicendum, quod de ratione conslantis non est, wh nihil timeat, sed potius ul non Umeat non timenda, sicut etiam est de ratione fortis : sed nihil timens, et in audendo superabundans, praesumpluosus et audax nominatur,

Ad aliud dicendum, quod dicitur ab animi virtute couslans : sed illa virlus est civilis : et ideo non oportet, quod qui babet unam, habeat onmes, scilicet quod non sit peecator : quia Hercules, Hector, et alii quidam, habebant hujusmodi virtutem excellenter : et tamen peccatores fuerunt. Quod enim dicitur, "Qui habet unaim, habet omnes :" intelligitur de viriatibus infusis, et non cardinalibus secundum ommeia sut slatum, sed potius secundum statu perieelissimum, wt probatur in Vi Lthicorum, versus finem.

Ad aliud dicenduni, quod etiamsi diceretur esse virtus naturalis, id est, naturale animi robur, non sequeretur, quia quod in omnibus esset aequaliter: quia non sequitur speciem, sed potius com- plexionem, scilicet melancholiam. Cum enim melancholia sit terrea frigida, hahet evaporationes nigras ad cerebrum lucidum, quibus imprimuntur terribilia phantasmata : et est in cis calor non sufficiens ad calefactionem cordis et saneuinis, ut faciat cordis motum secundum diastolen, et exsufflationem sanguinis et spirituum in membra exteriora et corpus :et ideo manent destituta frigida et limida, refugiente sanguine ad cor et stante ibi. Et cum hae complexio non sil in omnibus, non oportel quod omnes aequaliler sint constantes.

Ad aliud dicendum, quod mulierum complexio est multum timida propter debile calidum et vincens humidum, in quo cito profundantur terribilia: et calidum debile non suflicit calefacere cor et sanguinem, ut prius diclum est: unde omnis mulier naturaliter est timida, nisi sit per accidens, ut virgines qua non timent.

Et quod objicitur de Proverbiis, dicendum quod intelligitur de fortitudine in spiritualibus, et non interioribus et exterioribus,

Ad aliud dicendum, quod constantia non est uno modo in omnibus constantibus, et variatur ex duobus, scilicet ex complexione, et studio virtutis, ut dictum est. Et hoc quod dicit Avicenna, non intelligitur nisi ad capacitatem honesti relatum, et non quod equaliter participetur.

Ab ariup dicendum, quod etiam alie virtutes in actibus suis inaqualiter habentur propter supra dictas causas: et ideo de quolibet sancto verificatur illud : Non est inventus sinidis ili, etc.*.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3