Articulus 3
Articulus 3
Quid sit error persone ?
Videtur enim, quod hocsit personam pro persona approbare : sicut si inten~ dam consentire in Petrum, et exhibeatur mihi Marcianus.
Videtur autem, quod iste non excludit matrimonium : quia 1. Omnia quae requiruntur ad bona matrimonii, ita inveniuntur in uno sicut in alio: ergo videtur, quod tantum valet exhibere unum, quantum alium.
2. Hem, Si aurum intendam emere aliquod, et alius exhibeat mihi aliud aurum aquivalens illi, non possum me dicere deceptum : ergo si mulier consentit in alicujus dignitatis et conditionis virum, et exhibeatur ei vir aque bone conditionis, videtur quod non potest dicere se esse deceptam : ergo nec matrimonium quod contraxit, impedietur.
3. Item, Ponamus, quod illa qua er. ravit in persona, mullis annis sederit cum eo, et post filiorum partus primo sclat, et poscat eum in quem consensit : videtur quod tunc grave sit recedere ab isto : ergo videtur, quod non semper error persone excludat consensum matrimonii.
4. Item, Ponamus, quod frater ei pro fratre supponatur, et in primum consensit per verba de presenti : cum secundo autem commixta est carnaliter. Videtur igitur quod melius sit, quod maneat cum secundo, licet per errorem illi sit conjuncta, quia propter affinitatem primum videtur non debere babere.
Ad hoc dicendum, quod ubi est error, ibi est nulla voluntas, ut dicit jus : et ideo error persone tolum excludit consensum, et nullum ibi patilur esse matrimonium.
Ad aliud dicendum, quod licet cum alio possil esse fides thori, proles, et savramentum, tamen non est matrimonium, quia non est consensus in ipsum: et idea bi nulla est matrimonit ecs— sentia.
Ad sticp dicendum eodem modo, quod non est simile, quia in contractu emplionis et venditionis potest esse recompensalio per aquivalens : et hoc non potest esse in malrimonio : enim wquivalentem pro suo mulier recipere polest, quia illius "alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit", ut dicit Apostolus, I ad Corinth. vir, 39.
On this page