Text List

Articulus 9

Articulus 9

An sacramentum matrimoni inter Mariam et Joseph fuit perfectum ? et, An juste Joseph voluit Mariam dimittere ?

ARTICULUS 1X. An sacramentum matrimoni inter Mariam et Joseph fuit perfectum ? et, An juste Joseph voluit Mariam dimittere ?

Secundo queritur, Utrum sacramentum loc fuit perfectum ?

Videtur autem, quod non, et hoc tripliciter. 1. Primo ab ipsa causa. efficiente : consensus enim simpliciter causat matrimonium simpliciter: ergo consensus conditionatus, non causat matrimonium simpliciter, sed secundum quid : sed consensus beatew Virginis fuit conditionatus: ergo non causabat matrimonium nisi secundum quid : sed matrimonium secundum quid, est imperfectum: ergo matrimonium. beats Virginis fuit imperfeétum,

2. Item, Ex parte boni fidei videtur fuisse imperfectum : quia aliud est voti absoluti, et aliud fidei thori: votum enim absolutum custodit castitatem absolutam ab omni viro, et in omni hora:. sed fides thori nec omni hora nec absolute, et hee custodia non fuit in beata Virgine: ergo suum matrimonium quantum ad fidem thori fuit imperfectum.

3. Item, Etiam quantum ad prolem videtur fuisse imperfectum: quia proles non fuit causata a matrimonio: ergo non fuit bonum ejus: ergo non accipit ab ipsa aliquam perfectionem.

4, Item, Quantum ad bonum sacramenti : perfectum enim in bono sacramenti, est perfectum in signando: sed istud imperfectum est in signando, ut dicit Littera: ergo est imperfectum sacramentum: ergo etiam imperfectum videtar.

5. Item, Quantum ad essentiam malrimonii videtur imperfectum : quia individuitas est perfectio essentialis matrimonii: sed quae numquam perfecte fiunt unum, illa numquam habent perfectam individuitatem: sed beata Virgo et Joseph numquam perfecte fuerunt unum : ergo patet propositum. Propatio minoris est, quod unitas animorum ordinatur ad unilatem corporum : finale autem in omnibus est complens: cum igitur numquam fuerunt unum unitate corporis, numquam perfecte fucrunt unum.

6. Item, Omne illud in quo deficit ultimum complens, est imperfectum : sed in matrimonio beate Virginis et Joseph deficit ultimum complens: ergo est imperfectum. Prozatio minoris est: quia ultimum consummans matrimonium est commixtio sexuum.

7. Item, Gausa quam in Littera dicit, videtur esse nulla, quia castitas non perficit conjugium, licet aliquo modo perficiat meritum : ergo nihil est quod dicit.

8. Item, Hoe perficit conjugium in quod exercendum consentiunt conjuges : hoc autem non est castitas: ergo castitas non perficit. Prima per se patet. Szcunpa autem probatur per hoc, quod si castilas perficeret matrimonium, frustra excluderenlur a matrimonio mater, soror, et filia, et hujusmodi persone.

Iy conrranium est quod 1. Dicitur in Littera, et idem est in decreto 31, per totum.

2. Item, Adhuc objicitur per rationem sic: Dei perfecta sunt opera: ergo precipue illa sunt perfecta quae facit circa se ct suos: malrimonium autem istud fecit circa se et suos: ergo est perfectissimum,

3. Item, Ipse Angelus dicit, Matth. 1, 21): "Noli timere accipere Mariam conjugem tuam". Non autem dicuntur conJuges, ut supra est probatum, nisi ex quo matrimonium inter eos est perfeetum: ergo fuit ibi perfectum matrimonium,

Sed st hoc secundum veritatem conceditur, queriturtunc, quare Joseph, czm esset gustus, et nollet cam traducere, voluit occulte dimittere eam‘: non enim heuit ci eam dimittere et aliam ducere, nee in seculo manere, si erat matrimonium perfectum : sed licuit cum esset justus, justus enim nihil injuste molitur: ergo non fuit matrimonium perfectum, ut videtur.

Responsio. Dicendum, quod _perfectissimum fuit, incontaminatum, et immaculatum matrimonium : quia, sicut supra ostensum est, coneubitus carnalis consequens est matrimonium, etnon perficit ipsum, sed potius consensus per verba de presenti expressus.

Dicta igitur non repetentes, dicimus ad primum, quod consensus sufliciens fuit ad matrimonium, qui erat in matrimonialem copulam sub dispositione divina permissam : charitas enim per se vult meliora: sed nonnumquam cogitur operari circa ea quae inferiora sunt et magis necessaria tali tempore, sicut dicit Glossa super epist. ad Titum: "Charitas veritatis vult semper quod melius est simpliciter: sed veritas charitatis illa cogit facere velle ex tempore." Et ideo dicendum, quod argumentum non procedit nisi de conditione conjugalem consensum diminuente, et talis non est ista,

Ad aliud dicendum, quod fides custodit castitatem propter se, et cxhibet se maritaliter conjuncto propter infirmitatem vel bonum prolis. Unde quod exhibet se, hoc est propter aliud: sed custodia castitatis est sicut per se desideratum : et ideo in primo est perfectio boni fidei, et non in secundo.

Ad aliud dicendum, quod duo faciunt bonum matrimonii, scilicet susceptio prolis per matrimonium, et educatio in ipso. Dicendum igitur, quod Christus habet alterum expresse, quia educatur pietate parentum, et presentatur Patri in templo, ut sisterent eum Domino: et loco primi habet quod susceptus est in matrimonio, licet non per ipsum, et ideo dicitur bonum matrimonii, non omnino sicut alii infantes.

Ad aliud dicendum, quod significatio est de essentia sacramenti in quantum convenit veleri sacramento: et ideo consequitur genus sacramenti, et non speciem : et ideo a significatione essentialem perfectionem sacramentum non contrahit.

Ad aliud dicendum, quod nulla unio est essentialis matrimonii ratio, nisi maritalis in consensu animorum fundata: illa autem qui est carnis, est consequens ipsum: et ideo prima non ordinatur ad illam sicut ad essentiale, sed sicut ad effectum qui potest consequi si volunt conjuges: et ideo argumentum falsum supponit.

Ad aliud dicendum, quod actus con- cumbendi non est perficiens et consummans secundum esse : et hujus ratio salis ex superioribus habetur.

Ad aliud dicendum, quod causa bona est quam dat in Litfera: est enim castitas duplex, scilicet castitas simplex et in genere, et castitas specifica. Et simplex quidem dicta castitas, non perficit matrimonium, sed in specie, et hec est castitas maritalis, et hec est quae est secundum voluntatem conjugum sive ad continendum sive ad reddendum debitum : et perfectior est quando est ad continendum, et talis fuit in matrimonio isto de voluntate utriusque, eo quod ambo voverunt castitatem, et hac de causa de communi voluntate continuerunt; et talis non est castitas virginis non juncte matrimonio, nec etiam castitas vidux,

Ad PRoBATIONEM autem ulteriorem dicendum, quod inter illegitimas personas non potest esse castitas conjugalis, sicut jam et supra patuit: et per hoc soluta sunt omnia quae primo objecta sunt.

Ad uutimum autem respondet Origenes, quod non cogitavit hoc Joseph, ut suspicionem haberet de gloriosa Virgine, sed potius, quia indignum se reputabat tante sanctitati servire : et ideo nisi confortatus fuisset ab Angelo, alio se subtrahere voluit, ut alii sua reputatione magis idoneo locum daret.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9