Text List

Articulus 10

Articulus 10

An bonum matrimonii istius fuit bonum prolis ?

ARTICULUS X. An bonum matrimonii istius fuit bonum prolis ?

Tertio queritur, Utrum bonum prolis istius matrimonii bonum fuerit? Licet enim hoc jam fere sit habitum, tamen amplius est inquirendum.

Videtur autem, quod non: 1. Bonum enim matrimonii se habet ad matrimonium sicut effectus ad causam : sed proles ista non est effecta a matrimonio isto: ergo non potest esse bonum ejus.

2. Item, Filius adoptatus ab aliquo, non potest esse bonum sui matrimonii : ergo multo minus ille qui non est, nec est etiam adoptatus.

3. Item, Sicut se habet pater ad filiam qui matrimonio junctus est, ita filius ad matrimonium : sed pater Christi non fuit Joseph verus, sed solum putativus : ergo videtur, quod. Christus non fuit nisi putativum bonum prolis illtus matrimonii: sed non sequitur, hoc est putativum bonum illius: ergo est bonum illius: ergo videtur, quod non debet dici bonum illius matrimonii.

4. Item, Non est bonum matrimonii quod est ante conjunctionem matrimonialem: sed Christus conceptus verus homo existens fuit ante conjunctionem matrimonialem beatae Virginis et Joseph : ergo non fuit bonum illius matrimonii. Prima patet per se. Secunpa scribitur, Matth. 1, 18: Anteguam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto,

Ad hoc dicendum est, ut prius, quod ad hoc quod proles dicatur bonum matrimonii, plura exiguntur, scilicet quod in matrimonio secundum timorem Dei suscipiatur et religiose educetur, et quod in ipso stet cultus divinus sicut stetit in parentibus, sicut dicitur, Tobia, vit, 9: "Et nunc, Domine, tu scis quia non luxurie causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum." Et horum quaedam fuerunt in Christo, ratione quorum dicitur bonum prolis illius matrimonii, scilicet quia in matrimonio est susceptus, licet non ex matrimonio, sed ex Spiritu Sancto, et in matrimonio nutritus et educatus subditus ilis, ut dicitur Luce, u, 51: et religio parentum non tantum in ipso permansit, sed etiam tota qua ceciderat, resurrexit.

Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium sufliciens non fuisset ad tantum effectum, sed aliquid effecit circa ipsum, scilicet protectionem matris, et sul educationem.

Ab atrup dicendum, quod Christus non est filius adoptatus alicujus, sed naturalis matris filius, et per ipsam pertinens ad matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod comparatio illa non valet: quia Christus dupliciter potest comparari ad matrimonium, scilicet per matrem, et Joseph: sed Joseph ad Christum non comparatur, nist sicut pater putativus et nutriens: et ideo non procedit argumentatio.

Ad aliud dicendum, quod ante cohabitationem conceptus est Christus : sed non dicit Evangelium, quod conceptus sit ante paclionem conjugalem, sed innuit, quod post, cum dicit: Cum esset desponsata, etc.: sed quidquid fit post pactionem conjugalem quae ibi desponsatio vocatur, totum pertinet ad matrimonium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10