Text List

Articulus 11

Articulus 11

An votum castitatis beate Virginis contrariebatur consensui matrimoniali ?

ARTICULUS XI. An votum castitatis beate Virginis contrariebatur consensui matrimoniali ?

Quarto queritur, Ultram votum illud consensul matrimoniali contrariebatur ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Quorum actus sunt contrarii, et ipsa sunt contraria, ut dicit Philosophus: sed actus voli castitatis et matrimonil, sunt contrarii: ergo votum et consensus matrimonialis sunt contraria. Probatio minoris est, quod votam vult continere ab omni, sed non consensus matrimonii.

2. Item, Votum non est de his qua subsunt precepto, quia ad haec omnia tenetar quilibet sine voto: ergo votum non excludit ibi fornicationem carnalem : cum igitur excludat aliquid de his quae non sunt sub precepto, videtur quod excludat matrimonium: ergo videtur, quod consensui matrimonii contrarietur.

3. Item, Voventi paupertatem voluntariam non licet redire ad divitias habendas ad usum, etiamsi subjiciat eas, sed oportet abjicere: ergo a simili voventi statum virginitatis ad statum conjugii non licet redire, etiamsi contineatur in conjugio : ergo videtur cum sic voverit beata Virgo, quod ipsa non potuit postea consentire in matrimonium.

Si autem hoc dicatur, contra hoc est quod dicitur in Litera, et in Evangelio, et ab omnibus Patribus.

Responsio. Dicendum, quod numgquam vovit absolute esse cel permanere virgo: sed hoc semper voluit absolute, et numquam voluit carnalem copulam, nisi si hoe melius esse pro illo tempore revelarct Deus: propter quod, ut in Litera dicitur, virginitatem suam propter statum temporis divinae commisit providentiae et dispositioni: eo quod omnis qui tune temporis de stirpe David per rectam liucam descenderat, participem se esse illius promissionis desiderabat, et posteritatem ex qua Christus nasceretur reline quere affectabat, et in hac spe in matrimonium consensit.

Dicendum igitur ad primum, quod votum castitatis fuit conditionale, et ideo matrimonio non contrariabatur: vult enim Augustinus in Liflera, quod sic consenserit in matrimonium, quod nisi oppositum juberet Deus, etiam debitum reddidisset.

Ad aliud dicendum, quod hoc sequi videtur, sisolemniter et sine conditione votum emisisset.

Ab atiup dicendum, quod non est simile: quia qui vovit abjicere divitias, non abjicit, sed utitur eis quande habet: sed vovens virginitatem et tenens cam cum virc, non utituractu qui est in copula carnali.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11