Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quod bonorum matrimonii sit praestantius ?

ARTICULUS III. Quod bonorum matrimonii sit praestantius ?

Tertio, Quieritur de comparatione istorum bonorum.

Videtur autem, quod bonum prolis sit substantialius matrimonio et melius : quia

1. In Littera dicitur, quod hoc est principale, propter quod institutam est matrimonium : ergo et substantialius et melius.

2. Item, Hoc videtur per verbum Ade, Genes. u, 24: "Erunt duo in carne una", Videtur enim ex hoc, quod causa finalis matrimonii est bonum prolis potius, quam aliquid aliorum : et hoc etiam ante finem praecedentis distinctionis expresse habitum est in Littera.

Hoc etiam accipitur ex verbis Tobie, viii, 9, qui dixit: "Et nunc Domine, ta seis quia non lururle causa accipto sororem meam conjsuyem, sed sola posteritatis dilectione", etc.

3. Item, Ad hoc ordinatur benedictio matrimonii, quando dictum est: "Crescite, et multiplicamini": hoc enim non potest intelligi nisi de bono prolis: ergo, etc.

4. Item, Hoc solum est finis desiderii naturalis, quod petit salvari in simili: ergo ipsum est substantialius et principalius.

In contrarium hujus est, quia 1. Quod ducit ad optimum, est optimum: sed sacramentum ducit ad optimum, quia ad intelligendam ecnjunclionem fidelium in uno. spirity cum Deo, et naturarum in una persona Christi, quae meliora sunt omnibus filiis : ergo videtur, quod ipsum sit optimum.

2. Item, Td quod essentialius et generalius efficitur in omni matrimonio, videtur esse optimum suum bonum: sed hoc est sacramentum, hoc enim in omni matrimonio est, etiam quando violatur fides: ergo videtur, quod illud sit suum principale bonum.

3. Item, In omnibus naturalibus et moralibus cansis quas Philosophi considerant, semper principalis elfectus causm alicujus judicatur, quem semper et ubique consequitur: sed bonum sacramentt sic se habet ad matrimonium: ergo ipsum est principale.

4. Ttern, Quod nomine et essentia simillimum est cause, illud est effectus ejus essentialior et principalior : sed bonum sacramenti nomine et essentia inter ea simillimum est matrimonio : ergo ipsum est essentialior et principalior effectus ejus: ergo et principalius bonum et essentialius. Prima constat per se. SzcunpA autem probatur per hoc, quod utrumgue dicitur signum sacrum, et ulrumque est individuitas quedam: et hoe probatum est supra‘: et sic constat propositum.

Vinerur autem ulterius fone fider esse principale : quia

1. Si aliqua dicuntur bona, melius est id quod essentialius est bonum : sed fides essentialius est bonum, quia est virtus quadam in gencre honesti, et alia non sic : videtur ergo, quod fides est principalius bonum matrimonil.

2. Item, Efficiens causa matrimonii obligat directe ad fidem, et alia non respicit nisi ex consequenti: ergo videtur ipsa principalius effici a matrimonio : ergo est bonum principale.

3. Item, Intelligantur alia duo bona non esse, scilicet sacramentum et proles, adhuc erit matrimonium: sed intellecta fide non esse secundum habitum et actum, solvitur matrimonium ergo fides est essentialius honum matrimonil, quam sacramentum et proles. Prozatur autem hoc : quia pactione conjugali non existente, non est matrimonium : et pactio conjugalis non erit, nisi fides sit secundum habitum saltem et debitum, licet non sit secundum actum.

Respvonsio. Dicendum, quod principaius bonum matrimonii dicitur tripliciter, scilicet majus et principalius ab instituente intentum, et communiter etiam intentum ab utentibus matrimonio: et sic bonwn prolis est principalius bonum matrimoni. Aliter dicitur principalius bonum quod essentialius participat naturam bonitatis: et sic fides est essentia- lius bonum et principalius. Tertio modo dicitur principalius quod essentialius et ultimius consequitur matrimonium: et sic bonum sacramenti est principalius bonum. Et ita diversis considerationibus nihil prohibet quodlibet istorum esse principalius.

Et per hoc patet solutio ad omnia primi ordinis argumenta : quia omnia illa considerant intentionem instituentis, et communiorem observantiam utenlium matrimonio.

App autem quod objicitur pro secunda parte, dicendum ad primum, quod id quod ducit ad optimum, est duplex, scilicet ducens cognitive, et motive : sicut scicntia ejus quod est sursum, et leve, differenter ducunt sursum. Quod autem duvit sursum motive ad optimum, hoc est optimum : sed hoc modo non ducit ad optimum sacramentum, quod est bonum matrimonii, sed cognitive tantum.

Ad sequentia est concedendum : sed non omne sacramentum est principalius bonum, nisi modo determinato.

Et per hoc patet solutio ad omnia quiesita.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3