Articulus 4
Articulus 4
An ista bona conveniant matrimonia in quantum est in remedium ?
Quarto queritur, Utrum conveniant matrimonio secundum quod est in remedium, vel secundum quod est in officium ?
Videtur autem, quod secundum quod est in officium ; quia 1. Ut dicit Tullius, "Officium est communis actus persone secundum instituta patria :" video autem, quod matrimonii officium exercetur in actibus his: si enim accipiatur secundum quod est officium naturae, elicitur proles: et si in comparatione conjugis, elicitur fides: et si in comparatione futurorum et divinorum, elicitur sacramentum: nihil autem horum est secundum quod est remedium : ergo non conveniunt ista ei secundum quod est in remedium, sed ‘secundum quod est in officium.
2. Item, Si non esset peceatum, adhuc matrimonium esset habens haec tria: sed lune non esset nisi in officium: ergo videtur, quod ista conveniunt ei secundum quod est in officium.
3. Item, Officium sonat in effectivum utilitatis: sed matrimonium efficit illas utilitates : ergo hoc compelit ei secundum quod est in officium, quia omne ofliciosum est alicujus utilitatis effectivum.
In contrarium hujus est, quod 1. Dicitur in Littera, quia actus matrimonii conjunctus est concupiscentia, per haec bona excipitur ne ruat in praeceps: sed secundum quod excipitur, est in medicinam: ergo per hecjbona excipientia coitum, est in medicinam. Quod autem sit in medicinam secundum quod concupiscentia in eo excipitur, probatur ex hoc quod non indiget exceptione secundum quod est in officium: et sic constat propositum.
2. Item, Omne quod medicatur per excusationem, oportet habere adjuncta bona, per quae malum excusatur et curatur, per modum medicine : sed matrimonium medicatur per excusationem, in quantum est in medicinam: ergo secundum quod est in medicinam, oportet habere adjuncta bona, per quae excusetur et medicetur.
Responsio. Dicendum, quod illa tria bona efficiuntur a matrimonio in quantum est in offictum, sed adjunguntur ei secundum quod est in remedium: quia aliter nullatenus coitum excusarent: unde de plano concedendx sunt prime rationes.
On this page