Articulus 5
Articulus 5
An haec bona matrimonii habeat omne matrimonium ?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Omnium personarum est matrimonium secundum quod est in officium : et ipsum efficit hae bona in quantum hujusmodi est : ergo videtur, quod matrimonium omnium personarum habeat hee omnia.
2. Item, In omni matrimonio personarum aliquarum est individuitas quae de se significat fidelis anime cui Deo societatem, et carnalis commixtio quae significat nalurarum unionem. Hem, sequitur procreatio prolis. Est etiam fides in reddendo debitum : ergo ista sunt matrimonii generaliter accepti prout est omnium personaram,
3. Si forte dieas, quod infideles non habent sacramentum, quia non intelliguntipsum. Contra : Si aullus intellexisset cireumcisionem datam esse in signum, nibilominus tamen in signum esset : erro similiter est de sacramento matrimonii : ergo responsio nulla videtur.
4. Item, Primus status in homine omnem statum antecedebat : ergo omnis alius status ab eo initiumy accepit : sed hee tria convenicbant matrimonio secundum quod institutum fuit in paradiso : ergo quilibet status hominum secunduin haec tria accepit matrimonium.
In contrarium hujus est, quod i. In matrimonio infidelium non est omnino impossibilitas divisionis : ergo non estibi omnimoda individuilas : ergo non est ibi bonum sacramenti perfectum.
2. Item, Fides est in hoc quod non conjungitur alteri : sed casus potest contingere, quod absoluta a viro infidel alii potest conjungi : ergo videtur, quod nec bonum fidei sit ibi perfectum,
3. Item, Proles non est bonum matrimonii, ut videtur dicere Liflera, sed potius pie suscepta et religiose ad cultum Dei enuirita : sed nullam talem prolem suscipiunt inlideles : ergo videtur, quod numquam bonum prolis per suum matrimonium acquirunt.
Rxsronsio. Dicendum, quod haec tria bona matrimonio fidelium et infidelium per prius et per posterius conveniunt : fidelium enim matrimonio conveniunt perfecte et integre, et matrimonio infidelium conveniunt imperfecte, sicut manifeste probant tres ultime rationes quia non sunt ibi ista tria bona perfecte : est enim ibi sacramentum habitualiter, fides mobiliter, quia moveri potest et mutari, et bonum prolis materialiter tantum.
Dicexpum ergo ad primum, quod licet sit in omnibus in offictum, non tamen est officium secundum leges Christi, sed tantum secundum politegias et. civilttates ordinatur : et ideo efficit ista imperfecte : quia principia et jara super quae fundatur, sunt imperfecta.
Ab atin dicendum, quod habitualiter in talibus est signum, ut prius dictum est, et est solubile : et ideo imperfecta est ibi individuitas,
Ad urvimum dicendum, quod omnis status quantum habet equitatis, tantum sumit a primo statu : famen persuasione hominum multa sunt depravata : et ideo perversis et imperfectis juribus nihil perfecte efticitur : sed in fide Christi omnia perfecte sunt : et ideo in matrimonio fidelium haec tria sunt perfecte.
On this page