Articulus 6
Articulus 6
An ista bona conveniant matrimonio in quantum initiato, vel rato, vel consummato ?
Sexto queritur, Utrum ista tria conveniant matrimonio in quantum est initiatum, vel in quantum ratum, vel in quantum consummatum ? Dicitur enim a quibusdam iedtiadeem per consensum de presenti, raéum per traductionem, et consummaium per carnalem commixtionem : vel inidiatum per sponsalia, ratum per consensum de presenti, et consummatum per copulam carnalem,
Videtur autem, quod duo istorum sint matrimonii initiati : quia ibi est sponsio fidei, et individuatis : ergo sacramentum et fides sunt matrimoniti initiati.
Item, Videlur, quod haec duo sint rati : quia hoc expresse fidem facit, et individuitatem animorum : ergo videtur, quod hac duo sint matrimonii rati.
Bonum autem prolis non videtur esse nisi consummati : quia non nascilur proles sine commixtione carnali : et hee non est nisi in consummato : ergo, etc.
Item, Ullerius videtur quod nec perfectum bonum sacramenti : quia supra dictum est, quod non est dubitandum ilJam mulierem non pertinere ad matri- monium, quae non experitur carnalem concubitum : et dictum est ibi, quod hoc intelligitur quantum ad significationem : ergo significatio non est complete nisi matrimonii consummati : et sic habetur propositum.
Item, Ulterius videtur quod nullum istorum est matrimonil initiati : quia cum iniliatur matrimonium per sponsalia, matrimonium non est: sed ubi non est matrimonium, nullum bonorum matrimonii est : ergo initiali matrimonii nullum est bonorum matrimonii,
Responsio. Dicendum, quod tria plenissime sunt matrimonii consummati, et sunt minus plene rati : quia ibi est fides, et imperfecta significatio, et bonum prolis in exspectatione si velint carnalem commixtionem : sed in initiato, si per sponsalia dicatur initiari, non est aliquod istorum bonorum, sicut ultima probat objectic.
On this page