Articulus 7
Articulus 7
An bonum nuptiale sit tripartitum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium, ad verba Augustini : "Nuptiale bonum tripartitum est, etc."
Videtur enim esse majoris divisionis : 1. Sicut enim fides est in conservatione thori, ita justitia est in redditione debiti : ergo videtur, quod justitia sit unum de bonis nuptialibus.
2. Item, Aristoteles probat, quod ideo homo est animal conjugale, quia non sufficit sibi in operationibus : sed eum duo conferunt opera in unum operantes sufficiunt : ergo sufficientia operum est unum bonum : ergo plura bona.
3. Item, Est ibi concupiscentiae medicina utriusque conjugis : et hoc est optimum bonorum : ergo videtur, quod plura.
4, Adhuc, In Proverbiis, xxxi, 10 et seq., multa et plurima bona ponuntur fortis mulicris, in qua confidit cor viri sui : ergo videtur, quod male coarctatur ad trinitatem.
Respoxsto. Dicendum, quod nepéiale bonum dicitur illud bonum solum quod consequitur semper, vel frequenter ex his que essentialiter constituunt matrimonium et consummant ipsum : ex hoc enim quod est copula duarum personarum legitimarum unitarum in individuam vitam, et unum corpus effectarum, consequuntur haec tria : ex unione enim animorum est consequens fides, et cx ipsa individuitate vile consequitur sacramentum, et ex unione corporum sequitur proles.
Ad primum ergo dicendum, quod justitia non immediate consequitur essentiam matrimonii, sed mediante fide : quia fides est causa quare conservatum corpus ab alio exhibet conjugi.
On this page