Text List

Articulus 8

Articulus 8

An fides secundum quod est bonum matrimonii, bene diffiniatur ?

ARTICULUS VIII. An fides secundum quod est bonum matrimonii, bene diffiniatur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in medio : "In fide atlenditur, etc."

Et queruntur duo, scilicet quid sit fides secundum quod est bonum matrimonii ? et, Quis ejus actus ?

Ad primum dicit Haymo super Apocalypsim, quod fides dicitur et componitur a fio, fis, factus sum, et dicta : unde dicitur fides per quam fiunt dicta : ergo videtur, quod fides matrimonii conservatio sit diclorum per promissiones sibi invicem factorum in pacto conjugali.

Contra hane autem diffinitionem objicitur : quia 1. Secundum hoc fides efficitur ex verbis de presenti facientibus matrimonium : ergo non eflicitur ab ipso matrimonio : sed fides quae est bonum matrimonii, ponitur effectus matrimonii : ergo videtur, quod fides male sit diffinita.

2. Item, Secundum Philosophos fides est conceptio in quam consentit intelleclus propter adjutorium rationis : dicit enim Aristoleles, quod "opinio juvata rationibus fit fides," et Boetius dicit, quod "argumentum est ratio rei dubia faciens fidem:" sed in conjugio nullo hujusmodi sunt rationes : ergo videtur, quod in conjugio nulla sit fides.

Si forte dicas, quod fides est ibi virtus. Conrra : Aut est virtus cardinalis, aut virtus theologica. Non cardinalis * quod per inductionem patet : ergo theologica : sed illa fides non intendit nisi in Deum : ergo non est inter conjuges ad invicem : ergo non est bonum matrimonii.

Si forte quis velit dicere, quod ibi est fides, sicut Apostolus ad Roman. xtv, 23, dicit : "Omne quod non est ex fide, pecca- tum est". Contra : Glossa dicit, quod ibi fides dicitur conscientia : sed constat, quod conscientia non est unum de bonis matrimonii : ergo nec fides.

Responsio, quod fides sumitur primo modo secundum quod fiunt dicta: et bene concedo, quod dicta sunt nuptialia pacta per verba de presenti : et dicta sumuntur large ad omnem modum quo nuplialia pacta lieri possunt.

Ad i autem quod contra objicitur, dicendum, quod non efficitur fides immediate a dictis, sed mediante matrimonio : et hoc probatur sic * Esto enim, quod verba alicujus pacti matrimonium non efficiant, quero utrum teneantur tunc sibi fidem servare? Constat, quod non : igitur matrimonio posito ponitur fides, et destructo destruitur : ergo matrimonium est fidei istius, quae idem quod fidelitas est, immediata causa.

Et sic patet solutio tolius disputationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8