Text List

Articulus 9

Articulus 9

Quis sit actus hujus fidei ?

ARTICULUS IX. Quis sit actus hujus fidei ?

Secundo queritur, Quis sit actus hujus fidei?

Et dicit in Lidtera, quod ad fidem pertinct ne post vinculum conjugale cum alio vel alia coeatur.

Sed contra hoc objicitur : quia 1. Plus continetur in fide, quam hoc quod dicit : fidelitas cnim in commisso duo importat secundum leges humanas, scilicet ne detur alteri, et ut reddatur mihi quando voluero : ergo similiter est in fidelitate conjugum : ergo non continetur tantum, quod custodiant se ab aliis, sed etiam ut communicent se sibi.

2. Item, Apostolus, I ad Corinth. vu, 5 "Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus". Ergo fraus est sub- trahere debitum : sed fraus est contraria fidei : ergo in fidelitate continetur communicatio corporis, et solutio debiti.

3. Item, Principalius in fide continetur solutio debiti, quam custodia ab adulterio. Propatio. Non posse dare alleri rem aliquam causatur ex eo, quia alius est in possessione illius rei : ergo a simili et in fide matrimonii quod custodit se conjugatus ab alio, causatur ex hoc quod est conjugis sui : ergo cum istud principa-~ lius sit, videtur quod istud principaliter debuit ponere : peccat ergo quando ponit secundarium.

4. Item, Hoc expresse continetur, | ad _ Corinth. vu, 4, ubi dicit Apostolus "Mulier sui corporis potestatem non habel, sed vir : similiter autem et vir", etc. Cum igitur hoc faciat obligationem fidei inter eos, videtur quod hoc sit principale in fide : ergo potius de hoc quam de alio debuit facere mentionem.

Utterivs videtur, quod neutrum horum sit fidei : quia 1. Unus numero actus non potest esse duarum virtutum proprius : sed actus continentia conjugalis est cum alio non coire : ergo videtur, quod non sit actus fidei.

2. Item, In nulla natura hujus invenitur simile, quod actus unus sit per se duarum naturarum : ergo nec in moribus debet ita fieri, cum dicat Tullius in fine I Rhetorice, et Aristoteles in libris Ethicorum, quod virtus movet ad actus sicut natura. .

Si forte tu dicas, quod similiter est hic : quia iste actus est unius per se, et alterius per accidens : sicut calor quando contra frigus confortatur per hoc quod aperit poros, per quos undique frigus ingrediatur et constringit. Conrra : Actus iste cum sit circa materiam continentiae et circumstantias, continentie conjugalis per se erit : ergo non erit fidei secundum se nisi secundum accidens : sed per id quod convenit alicui per accidens, nunquam potest determi- nari: ergo fides per actum istum determinari non potest : nihil ergo est quod dicit Augustinus in Ziffera, quando determinat fidem.

Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus, ita se habet veritas : sed bene concedo primam partem objectionum, scilicet quod principalius quod est fidei, est subservire invicem obsequio corporis : et hoc quod dicit Augustinus, est sicut consequens ad istud.

Ad id autem quod objicitur contra, dicondum quod consequens est magis manifestum quoad plures ; et ideo Auvustinus fidem declarat per illud.

Ad soc autem quod posset objict, quod quelibet res determinari habet per essentialia sibi, et non per consequentia et ita peccat Augustinus quando hoc non facit. Dicendum, quod est rei determinatio duplex : in se, et quoad nos : sive diffinitive, et exemplariler. Et primo modo verum est, quod habet determinari per essentialia priora : secundo autem modo per consequentia manifestiora nobis : etifa facit hic Augustinus, quia non diflinit, sed exemplariter manifestat actuin fidei.

Ad id autem quod ulterius objicitar, dicendum quod quando una virlus formalis est ad aliam, tunc nihil prohibet unum actum esse utriusque, wnius sicut imperantis et dirigentis, alterius autem ut elicientis et exsequentis : et sic est hic : quia fides hic imperat reddere primum et consequentem actum : sed continentia conjugalis exsequitur.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod in natura est similiter : virtus enim cceli movet virtules clementales, et regit cas, et ile axsequuntur : eb virtus wuuiversalis in homine movet et regit particulares. Sed id quod proponitur in objectionibus, tenet quande virtufes sunt aque particulares, vel @que universales : et haec nen est hic : quia fides in ratione est, et sicul forma quaedam ambit concupiscibilem, u! secundum promissum sit fidelis in communicando conjugi corpus, et custodiendo ab altero. Hit hoc patet tali signo : si chim quaeratur a discreto conjuge, quare communicet se conjugi ? dicet quia fidem tenetur servare in promisso : ef ita facile patet qualiter fides quasi ratio formalis est ad actum qui elicitur a con~ tinentia conjugali.

Et per hoc patel solutio ad totum non enim per aceidens est actus iste alterius virtutis, sed per se secundum diversas rationes virtutis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9