Articulus 10
Articulus 10
An proles secundum substantiam sit bonum matrimonii, vel secundum bonitatem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ihi, A, paulo ante finem: "fv prole ut amanter suscipiatur, etc."
Videtur enim hoc esse falsum : 1. Bonitatem enim prolis non operatur sacramentum matrimonii, sed substantiam : ergo videtur, quod proles secundum substantiam sit bonum matrimonii, et non secundum bonitatem quae ponitur circa prolem.
2. Adhuc, Videtur qued cadit in priecepto Domini, quando dixit, Genes, 1, 28 : "Crescite", etc. Constat enim, quod hoc intellexit de multiplicatione secundum numerum : ergo videtur, quod proles non nisi per numerum, et non per meritum sit effectus matrimonii : ergo nec boaum : quia non est aliquid bonum matrimonii, nisi per hoc quod efficit ipsum.
3. Item, Hoc videtur accipi ex verbis Adae, ubi dicit : "Erunt duo in carne una": et non dicit, in merito uno, secundum quod exponitur de una carne pueri : ergo videtur, quod proles secundum carnem, et non secundum meritum est bonum matrimonii.
In contrarium hujus est, quod 1. Habetur in sequenti capitulo in Latfera, ubi dicit: "Nec omnes illi etiam qui prolem recipiunt, bonum prolis habent, elc." Patet enim ibi, quod non dicitur donum prolis, nisi prout est sub bonitate ad religionem pertinente.
2. Item, Conjugatorum non est destruere bonum effectum a matrimonio : sed, Deuter. xx1, 18 et seq., praecipitur parentibus facere lapidari filium contumacem : ergo filius contumax non fuit bonum matrimonii: ergo oportet, quod tantum bonum matrimonii sit filius stans sub bonitate religionis.
Quod concedendum est. Ad primom ergo dicendum, quod matrimonium secundum hoc quod fundatur super cultum divinum, a fundamento habet facere per dispositionem hujusmodi bonum, licet non habeat per mixtionem carnis tantum.
On this page