Articulus 11
Articulus 11
Quid sit divortium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub fine: "In sacramento ut conjugium non separetur, etc."
Queritur hic de divortio : et quaeruntur duo. Primum est de divortio propter matrimonii impedimentum. Secundum autem de separatione a thoro propter fornicationem, Circa primum autem queruntur tria, scilicet quid sit divortium ? Secundum, Qui sunt qui possunt denuntiare causas divortii? Tertium, Qualiter fiat divortium ?
Ab pRiIMuM proceditur sic : Dicunt Jurisperiti, quod "divortium est separatio sacramentalis facta ob legitimum impedimentum matrimonii :" et haec diffinitio quasi trahitur hic de Littera, ubi Magister dividit separationem in corporalem, et sacramentalem, ut patet Litéeram inspicienti.
Oxsyicirur autem contra hane diffinititionem : quia 1. Sacramentaliter numquam dividuntur, qui sacramentaliter numquam fuerunt conjuncti : sed habentes legitimum impedimentum, numquam fuerunt sacramentaliter conjuncti : ergo videtur, quod numquam sacramentaliter dividuntur: ergo diffinitio nulla est.
2. Item, Cum dicitur, Sepuratio sacramentalis : aut intelligitur de sacramento matrimonii, aut de sacramento quod est bonum matrimoni. Si dicitur primum : tunc idem est separatio sacramentalis, quod separatio matrimonialis : sed ibi sunt opposita : quia matrimoniale est conjunctum in individuam vite consuetudinem : ergo cum dicitur separatio sacramentalis, ibi est oppositio in adjecto : sicut si dicam, divisio indivisibilis. Si autem dicatur a sacramento quod bonum est matrimonii : tunc hoc magis sequitur, quia illud est indivisibilitas ipsa.
3. Item, In nulla natura vel scientia unum oppositum denominat suum oppositum, numquam enim dicitur indivisibile divisibile, et album congregans visum, vel aliquid hujusmodi : ergo nec hic unum oppositorum denominat alterum: sed separatio opposita est sacramento : ergo non potest dici separatio sacramentalis.
4, Ad idem objicitur per hoc quod habetur in Littera : quia in Littera dicitur, quod ad sacramentum pertinet, quod matrimonium non separetur : et ex hoe objicitur ut prius.
Et tunc dicendum ad primum, quod separatio sacramentalis dicitur separatio vineuli sacramenti non ejus quod fuit, sed ejus quod videbatur esse antequam probaretur impedimentum: unde si etiam diffinitio sic corrigatur, ut dicatur : "Divortium est separatio corum qui conjuncti sacramentaliter videbantur, ob legitimum impedimentum quod impedit matrimonium contrahendum, et dirimit contractum :" credo, quod melior esset diffinitio.
On this page