Articulus 12
Articulus 12
Qui sunt qui possunt denuntiare causas divortit ?
1. Videtur autem secundum dicta Jurisperitorum, quod omnes prohibentur ab accusatione matrimonii extranei, si sint aliqui de consanguinitate matrimonium accusare potentes et volentes : si autem illi desunt, admittuntur vicini seniores et veraciores. Quod autem hoc ita sit, confirmatur, Extra, "Qui matrimonium accusare possunt, videtur nobis," ubi sic scribit Ccelestinus tertius Florentino Episcopo, quod "parentes, fratres, et cognati utriusque sexus, in testificationem suorum ad matrimonium conjungendum yel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine, quam legibus approbatur. Ideo enim maxime parentes, et si parentes defuerint, proximiores admittuntur: quoniam unusquisque genealogiam suam cum testibus et chartis ex recilatione majorum scire laborat : qui enim melius recipi debent, quam illt qui melius sciunt, et quorum est interesse, ila ul si non interfuerint et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium? Quod vero legitur, "Pater non recipietur in causa filii, nec filius in causa patris,"in criminalibus causis et contractibus verum est. In matrimonio vero conjungendo vel disjungendo, ex ipsius conjugii prerogativa, et quia favorabilis res est, congrue admittuntur." Ex hoc accipitur, quod propinqui vel vicini si propinqui desunt, debent matrimonium quod separandum est accusare.
2. Item, Ratio videtur esse ad idem : quia non debet aliquis testificari quod nescit : sed causas matrimonii quantum ad parentelam nesciunt nisi conjuncti ab infantia, quibus nati sunt progenitores : ergo non nisi illi in hac causa possunt esse testes.
3. Item, Non noscens personam aliquam, multo minus novit genealogiam ipsius : extranel non noverunt personam :ergo, etc. : ergo testes esse non possunt.
In contrarium hujus est, quod extra- neus probans veritatem dicti sui, exceptione major est audicndus si aliquid voluerit, deponere contra aliquem : sed extraneus aliquis est omni exceptione major : ergo si probat quod dicit, ipse est audiendus.
Juxta hoc ulterius queritur, Utrum decursus temporis sive prescriptio faciat matrimonium non accusabile, etiamsi habeat legitimum impedimentum ?
Videtur autem, quod sic : quia 1, Difficile est post habitam prolem matrimonium separari, et ad destructio~ nem congregationum et civilatum ordinatur : ergo non debet admitti in jure.
In conrranium hujus est quod habetur, Extra, de consanguinitate et affinitate, Non debet: ubi sic dicit Innocentius in concilio generali: "Prohibeo." Et infra : "Et si quis contra prohibitionem hujusmodi presumpserit copulari, nulla longinquitate defendatur annorum, cum diuturnitas temporis non minuat peccatum, sed auget: tantoque sint graviora crimina, quanto diutius infelicem animam detinent alligatam."
Sed esto, quod aliquis praesens fuit quando copulabantur alique persone, et tacuit, et postea vult denuntiare impedimentum, numqguid est audiendus ?
Videtur, quod non: quia 1. Primo tacuit cum sine nocumento potuit denuntiare: ergo cum postea cum nocumento vult denuntiare, videtur quod non sit audiendus.
2. Item, Cum primo presens existens non dixit, presumptio est contra eum, vel potest esse, quod postea malitiose composuit: ergo videtur, quod non sit andicndus.
Srp iN contRrariuM hujus est, quod dicitur, Extra, Qui matrimonium accusare possunt, Cum in tua. Et infra: "Si vero post contractum matrimonium aliquis appareat accusator, cum non prodierit in publicum, quando banna secundum consuetudinem in Ecclesiis edebantur, utrum vox sue debeat accusationis admitti, merito quari potest. Super quo sic duximus distinguendum, quod si tempore denuntiationis premissa is qui jam conjunctos impetit, extra dicecesim existebat, vel alias denuntiatio non potuit ad ejus notitiam pervenire, ut puta si nimie infirmitatis fervore laborans, sane mentis patiebatur exsilium, vel in annis erat tam teneris constitutus, quod ad comprehensionem talium ejus etas sufficere non valebat, seu alia causa legitima fuerit impeditus, ejus accusatio debet audiri. Alioquin cum rationabiliter presumatur, quod denuntiationem publice factam idem existens in ipsa dicecesi minime ignoravit, tamquam suspectus est procul dubio repellendus : nisi proprio firmaverit juramento, quod postea didicerit ea quae objecerit, et ad hoe ex malitia non procedat : quia tunc eliamsi didicisset ab illis qui denuntiationis tempore siluerunt, claudi non debet eidem aditus accusandi : quoniam etsi ab impetitione hujusmodi culpa de silentio tali contracta illos excluderet, iste tamen amoveri nequiret, cum culpabilis non existat." Ex hac decretali accipitur, quod etiamsi primum tacuit, in multis casibus postea potest matrimonium accusare.
Ulterius quaeritur hic, Utrum in testimonium possunt adduci pater, mater, et fratres illorum, de quorum separatione agitur ?
Et videtur, quod non : quia 1. Testes suspecti de amore privato vel odio non admittuntur: tales autem sunt isti: ergo non debent admitti.
2. Item, Sepe nascitur odium inter conjunges, ita quod alter conjugum induceret suos parentes ad testificandum contra matrimonium: ergo ne hoc fiat, judex parentes et consanguineos non debet recipere in testimonium.
In contrarium hujus est quod dicitur, Extra, de testibus: ubi sic dicit Alexan- der tertius: "Super eo quod a nobis tua devotio postulavit, utrum viro negante se mulicrem affidasse, ipsius mater mulieris, et altera mulier possint ad testimonium recipi. Taliter respondeo, quod cum mater filie incrementum et honorem videtur diligere, ubi vir superior est divitiis, et nobilitate, potentia vel honore, testimonium ejus videtur esse suspectum, etideo non esse aliquatenus admiltendum." Ex hoc enim accipitur, quod alterius, scilicet conjugis pater, vel mater, inferiores existentes in divitiis et honore matrimonii, sunt audiendi: quia presumitur, quod inviti faciunt conscientia veritatis cogente, cum libentius vellent illi viro filiam esse conjunctam, quam ab eo separari.
Et videtur, quod non: quia si conjunctus accusatori per sanguinem habetur suspectus, multo magis idem ad seipsum comparatus, suspectus debet haberi: ergo non potest idem esse testis et accusator.
In contrarium hujus est, 1. Quod habetur, Extra, de testibus cogendis, Preterea si testis, etc., ubi scribit Ceelestinus Papa, quod "testes publici qui synodales vocantur, possunt esse testes in matrimonio:" et constat, quod iidem sunt accusatores.
2. Argumentum ad idem sumitur in decreto 35, quest. 6, Episcopis in synodo. Et precipue in apparatu decreti super eumdem locum.
Soruvio. Dicendum videtur, ad hoc, quod omnes non infames persone, id est, exceptione majores, hoc est, propter infamiam criminis non impediuntur, quantumcunique propinqui, possunt denuntiare matrimonium, si agitur de impedimento matrunonit perpetuo, quod impedit contrahendum et dirimit contractum. Si au- tem agitur de ipso contractu, utrum scilicet sit contractum, vel non, tunc parentes tamquam suspecti sunt reppellendi: nisi ita sit, quod parens ille qui contra matrimonium testificatur, sit inferior dignitate, divitiis, et honoribus: quia tunc probabile est, quod ille libenter vellet stare matrimonium,
Dicenpum ergo ad primum quod contra hoc objicitur, quod ipse qui objicitur, est audiendus, si probat quod dicit: sed sufficienter probari non potest, nisi per propinquos, quia extraneus in quantum extraneus, consanguinitatem eorum qui sibi extranei sunt, scire non potest: et si dicat sine assumptione consanguineorum, ipse suspectus repellitur, quia sic posset quilibet matrimonium infirmare.
Ad id quod ulterius quaeritur juxta hoe, Utrum decursus temporis aliquid faciat? Dicendum, quod in talibus ubi de conscientia agitur, prescriptio non habet locum, sicut ostenditur in decretali addu~ cta.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod licet sit difficile, tamen illud difficile magis est subeundum, quam contra conscientiam slandum in stupro, vel quod aliquis stare in stupro permittatur: quia arcta est via quae ducit ad vitam,et pauci sunt qui inveniunt eam': et ideo tamen non est negligenda.
Ad id autem quod postea objicitur per decretalem, distinguitur satis bene quando audiendus est, et quando non audiendus est: et ideo per ipsam decretalem plena patet responsio.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod adduci possunt secundum modum qui in principio istarum solutionum est determinatus.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod ut patet in quadam decretaliin objectione adducta, hoc in casu isto non tenet: et hoc ideo, quia cum detrimentum sit honoris et rerum matrimonia hujusmodi separari, probabile est parentes hujusmodi separationem non alfectare, et ideo nihil dicere amore filiorum : et preecipue ideo quia ipsi cer0 tius noverunt impedimenta.
Ad aliud dicendum, quod melius, id est, minus malum est tales separari, quam commanere, ne homicidium sequatur : et ideo judex in tali casu testes idoneos admittit.
Ad quod ultimo queritur, dicendum quod idem subjecto in hac causa potest esse accusator et testis, licet non idem secundum rationem ; quia in veritate in tali casu contra aliquid agitur per modum inquisitionis potius quam denuntiationis vel accusationis: in tali autem modo agendi contra aliquem (ut dicitur in jure) fama accusat: et postea quae inducuntur, sunt testes veritatis fame: tamen quia non est hic alius homo accusans et testificans, propterea dicitur quod idem est testis et accusator.
Ad soc autem quod contra objicitur, dicendum quod accusator hic non testiticatur id quod ipse dicit, sed potius hoc quod fama clamat: et ideo est hic quedam diversitas accusantis et testificantis.
Notandum autem est hic quiddam quod in 35, q. 6, dicitur in apparatu, quod in pluribus locis valet, scilicet quod speciale est in matrimonio, quod idem potest esse accusator et testis : sicut etiam, quod non juratur in hae causa de calumnia, cum sit quasi causa spiritualis, et quod con~ sanguinei admittuntur, et quod non omnino ibi ordo judiciarius observatur, cum denuntiatione tali facta, contumax lite non contestata possit excommunicari: et quod valet hic testimonium de ipsius auditu, et quia post publicatam attestationem testes possunt adduci.
On this page