Text List

Articulus 13

Articulus 13

Utrum et quando matrimonium potest accusari ?

ARTICULUS XIII. Utrum et quando matrimonium potest accusari ?

Tertio queritur, Qualiter fiat divore tium, et quia hujus causa est accusatio, ideo querendum est, quando matrimonium possit accusari ?

Videtur autem, quod statim ut incipit esse culpabile: 1. Hoc autem est in prima voluntate et promissione contrahendi: ergo tunc potest accusari : ergo in sponsalibus potest fieri accusatio.

2. Item, Ad idem est quod tunc accusatio facilius habet locum, et cum minori scandalo etdamno contrahentium: ergo videtur, quod tunc debeat fieri.

In contrarium est, quod 1. Non potest accusari id quod non est: sed matrimonium in sponsalibus non est: ergo in illis non potest accusari.

2. Item, Videtur quod non possit accugari: quia sicut dicit Innocentius in concilio generali, accusatio fit per inscriptionem: sed denuntiatio foederis matrimonii potest fieri per inscriptionem, et sine inscriptione.

3. Item, In accusatione accusans obligat se ad penam talionis si probare non possit quod dicit: sed in denuntiatione feederis: matrimonii nihil tale fit: ergo videtur, quod non accusatur nec accusari potest.

Ulterius queritur: Ponamus enim, quod duo fratres habeant duas sorores, et unus propter consanguinitatem probatam separatur a sua uxore, utrum alius eodem jure separatur a sua uxore ?

Videtur autem, quod sic: quia de similibus simile est judicium: sed istorum matrimonia per omnia suntsimilia quantum ad fcedera matrimonii : ergo si unum separatur, et reliquum erit separandum.

Sed in conrrarium hujus est quod dicitur, lixtra, de fide instruct. Inter dileclos: et dicit ibi Papa, quod "res inter alios acta, alii non praejudicat."

Sed tunc ulterius queritur, Utrum possint sibi invicem debitum reddere et exigore ?

Videtur autem, quod sic: quod enim nullo jure prohibetur, licite potest exigi: sod istud (ut habitum est) nullo jure prohibetur: ergo licite potest exigi.

Ix contrarwim hujus est, quod conscientia remordet, quia scit se similiter judicandum : sed qui facit contra conscicntiam, a@dificat ad gehennam: ergo videtur, quod nec exigere nec reddere debet.

Resroxsio. Dicendum, quod sicut habetur ex concilio Urbani habito in Apulia: "Si duo vel tres consanguinitatem jurejurando firmaverint, vel ipsi forte confessi fucrint, conjugia dissolvantur : si vero neutrum contigerit, Episcopi eos per baptismum, per fidem Christi, per Christi judicium in vera obedientia obtestenlur qualenus palam faciant utrum se, sicut famaest, recognoscant esse consanguineos ; st negaverint, sibiipsis relinquendi sunt: ita tamen, ut si aliud in conscientia habeant, se a Hminibus Eeclesiw, a corpore et sanguine Domini, a fidelium communione noverint segregatos atque infames elfectos, donec ab ineesti facinore desistant : st se Episcoporum judicio segregaverint qui juvencs sunt, alia via contrahere non prohibeantur." Hx hoc aecipitur qualiter quantum ad numerum testium et inquisitionem divortium sit faciendum. Denuntians autem matrimonium potest hoc facere dicto vel scripto per hujusmodi verba: "Ego enim dico vel denuntio vebis, Domine, quod matrimoniuin N. et B. stare non potest, quia sunt consanguineiin tali gradu." Si autem alia est divorti causa, ipsam debet apponere in libello, Adhuc autem de consanguinitate et affinitate libellum tenetur dare accusato, ut sciat quis impetit et qualiter possit respondere.

Hoc habito, respondendum est ad primum, quod matrimonium non potest accusari nisi quando est, etideo in sponsalibus accusari non potsst: sed potest fieri denuntiatio impedimenti simplex sine probatione per testes, nisi forte sponsalia juramento sint firmata: quia tunc propter juramenti obligationem tenetur ad probationem.

Ad arncumentum autem quod contra hoc est, dicendum quod matrimonium non incipit: quia nulla pars ejustunc est, sed tantum dispositio ad ipsum, sicut supra habitum est, cum de sponsalibus dispuvaretur.

Ad aliud dicendum, quod denuntiatio consanguinitatis fieri potest, sed non accusatio matrimonii, quia non est.

Ad i quod ulterius queritur, Utrum accusari possit ? Dicendum quod non proprie: sed accusatio sumitur hic extenso nomine pro denuntiatione : et per hoe patet solutio ad sequens.

Ad Hoc quod ulterius queritur, dicendum quod non debet alius frater propter hoe a sua uxore recedere: quia sepe humanum fallitur judicium, quod procedit secundum allegata : etideo non oportet de hoc similiter judicare.

Ad Hoc autem quod objicitur de. conscientia, dicendum quod aut est scientia de consanguinitate, aut opinio, aut nihil talium habet in conseientia. Si primo modo, nec reddere potest, nec exigere. Si secundo modo, reddere potest, sed non exigere.

Et per hoc patet solutio ad totum.

De separatione autem a thoro infra erit questio in loco proprio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13