Articulus 14
Articulus 14
An Matrimonium imprimat characterem ?
Ex hoc enim videtur, quod matrimonium imprimat characterem : quia 1. Aliter nihil valet similitudo inducta.
2. Item, Cessante causa cessat effectus : sed statim post horam primi contractus recedit et cessat effectus: ergo cessat et causa: ergo cum non cesset effectus, oportet quod aliquid sit conservans eum : sed hoc non potest esse nisi character : ergo matrimonium imprimit charactarem.
3. Item, AEterni characteris non est signum corporalis character et delebilis : sed aternam conjunctionem fidelis animae cum Deo significat matrimonium : ergo oportet, quod hoc faciat per aliquod indelehile : hoc autem non potest esse nisi character: ergo matrimonium imprimit characterem.
4. Item, Anima conjugati transiens ab hee seculo, aut est distinguibilis anon conjugato, aut non. Si sic: tunc cum hoe sit character, quia nihil distinguit nisi character, matrimonium imprimit characterem. Si autem non est distinguibilis, tunc matrimonium secundum totum suum esse est corporale, et non signilicat aliquid manens in wternitate.
In contrarium hujus est, quod sacramenta imprimentia characterem iterari in eadem persona non possunt : sed matrimonium potest iterari: ergo non imprimit characterem,
Ad primum ergo dicendum, quod simililudo est in parte, et non in toto: ila quod matrimonium non sequitur simile in parte : quia sicut propter perpetuum characterem anime apostatanti a Deo non redditur sacramentum cum redit, ita hic propter vinculum quod durat altero conjugum durante, non reiteratur matrimonium.
On this page