Articulus 15
Articulus 15
An conservatio continentiae sit de confirmantibus matrimonium et essentiam ejus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem: "Imo firmius heret quo magis ea pacta, etc."
Videtur enim esse falsum : quia servatio hujus continentia non est de essentia vel confirmantibus matrimonium, sed potius de confirmantibus volum continentiae : ergo falsum dicit in Liddera.
Responsio. Dicendum, quod loquitur in Litera de eonfirmatione sanctitatis matrimonii magis quam matrimonii essentia.
Et est sciendum, ab aliquibus contrahi conjugium, ubi hec tria bona non eomitantur'. Deest enim fides, ubi vir cum alia, vel mulier cum alio coit. foc ergo bonum ita conjugio adheret, ut ex eo, si adsit, amplius commendetur conjugium : si non adsit, non inde annihiletur. Quae enim adultera es!, non ideo conjunx non est: imo si conjunx non esset, adultera non foret : non enim est adulterium, nisi cum fides thori violatur legitimi. Quod cum fit, culpa committitur, sacramentum vero non cessatur *. Bonum quoque prolis non omnibus adest conjugibus. Quidam enim pari voto continentiam servant. Alii pro atatis defectu vel alterius rei causa generare non valent. Nec omnes illi etiam qui prolem recipiunt, bonum prolis habent. Nam bonum prolis dicitur non ipsa proles, vel prolis spes quae ad _ religionem non refertur, imo ad hereditariam successionem : ut cum quis heredes terrenas possessionis habere desiderat, sed spes ac desiderium quo proles ad hoc queritur, ut religione informetur. Multi ergo prolem habent, qui tamen bono prolis carent : nec ideo tamen conjugium esse desinit. Sacramentum vero ita inseparabiliter conjugio heret legitimarum personarum, ut sine illo conjugium non esse videatur, quia semper manet inter viventes vinculum conjugale : ut etiam interveniente divortio fornicationis causa, conjugalis vinculi firmitas non solvatur. Ubi vero non inter legitimas personas contrahitur conjugium, non adest illud bonum quod dicitur sacramentum : quia potest solvi talium copula, de quibus post dicetur. Quod vero conjugium sit inter eos, conjugali affectu, non tamen gratia prolis, sed explende libidinis causa conveniunt : nec fornicarii, sed conjuges appellentur, ostendit Augustinus inquiens *: Solet queeri, Cum masculus et foemina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur, ea fide media, ut nec illa cum altero, nec ille cum altera faciat id: utrum nuptiae sint vocande ? Et potest fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alicujus eorum id inter eos placuerit: et prolis generationem, quamvis non ea causa conjuncti sunt, non tamen vitaverint ut vel nolint sibi nasci filios, vel etiam opere malo aliquo agant ne nascantur. Casterum si vel ufrumque, vel unum horum desit, non inveniu quomodo has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibi ad tempus adhibuerit, donec aliquam dignam honoribus aut suis facultatibus inveniat, quam in conjugio adducat, animo ipso adulter est : nec cum illa quam cupit invenire, sed cum ista cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium. Ecce conjuges dicuntur, qui solius concubitus causa conveniunt, si tamen prolis generationem aliquo malo dolo non vitent.
On this page