Articulus 16
Articulus 16
An omne matrimonium habeat bona matrimonii ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : "Ubi vero non inter legitimas personas contrahitur conjugium, non adest illud bonum quod dicilur sacramentum, cle."
1. Ibi est individuitas individue vitie et consuctudinis: sed hoc sacramentum est: ergo dicitur falsum in Liffera.
2. Item, Nullum est matrimonium quod non habet aliquod bonum : sed pono, quod tales non possint habere prolem, nec cliain fidem sibi servent : cum igitur nec sit ibi bonum sacramenti, nullum bonorum est ibi: est autem inter tales matrimonium, ut probatur infra : ergo aliquod matrimonium est, quod nullam habet bonum, quod absurdum est dicere.
KRusponsio, Dicendum, quod sacramentum dicitur dupliciter, scilicet habitu, et actu. In actu non est ibi sacramentum, quia non ducit in sacram rem aliquam, sed habitu est ibi: sed in Litéera loquitur de sacramento in actu existente,
Vel melius potest dici, quod duplex est individuitas, scilicet ex eo quod prepositio potest privare actu divisionis, vel potentia. Et primo quidem modo est indivisibile matrimonium infidelium. Secundo aulem modo non : quia aliquo casu contingenti dividi potest, si alter convertatur ad fidem, et reliquus sibi cohabitare nolit nisi in contumeliam Creatoris, Et hoc modo intelligit in Littera.
On this page