Text List

Articulus 17

Articulus 17

An inter illos est matrimonium, qui causa libidinis exercende copulantur?

ARTICULUS XVII. An inter illos est matrimonium, qui causa libidinis exercende copulantur?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, paulo post: "Solet quert, Cum masculus et femina, cle."

Videtur enim, quod inter tales non sit matrimonium : quia 1. In tali a muliere nullum queritur bonum matrimonii, quod patet querenti per singula: sed in omni matrimonio aliquod bonum quaeritur : ergo videtur, quod hoc non sit matrimonium.

2. Item, Sextus pythagoricus dicit, ut infra dieetar, quod ardentior amator proprie conjugis, adulier est : sed ille videtur esse ardentior, quia non sequitur nisi libidinem ardoris ergo videtur, quod sit adulter,

3. Item, In Littera dicit, Si non contra operetur, quod tunc sit matrimonium : ergo si contra operetur, a contrario sensi non est matrimonium : ponamus ergo, quod impediat partum, tunc videtur quod solvatur matrimonium prius contractum el consummatum, quod falsum est.

Responsio. Dicendum, quod inter tales est matrimonium, sicut in Litfera dicitur: et de hoc satis est superius inquisitum.

Ad Hoc ergo quod objicitur, dicendum quod quaeritur bonum medicine in tali matrimonio, et hoc non est parvum bohum : et supponuntur alia in potentia et in habitu, licetnon in actu.

Ad aliud dicendum, quod illud dictum Sexti pythagorici intelligitur de ardore ferventi extra communem honestatem matrimonii, scilicet qui scienter et cum intentione utitur uxore loco meretricis ef nomine, quod eliams) non esset uxor, cum ipsa concumbere vellet.

Ad aliud dicendum, quod Magister non dicit hoc ideo, quod ipse intelligat, quod impedimentum superveniens matrimonio impediat matrimonium, vel dirimat contractum : sed quia tunc non ut conjuges, sed ut adulteri contra bona matrimonii fervent conjuges : et ipsi quidem conjuges existentes non agunt rem conjugalem. ,

Et per hoc patet solutio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17