Text List

Articulus 18

Articulus 18

Quae poenitentia debetur illis qui venena sterilitatis procurant ?

ARTICULUS XVIII. Quae poenitentia debetur illis qui venena sterilitatis procurant ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Qui vero venena sterilitatis procurant, etc."

Queritur autem hic de peenitentia istorum,

1. Videtur enim, quod parricide sunt, vel propriorum filiorum occisores: quia qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur: sed ille dat occasionem homicidii :; ergo facit homicidium.

2. Item, In exterioribus damnosius est reddere terram infoecundam, quam semel eradicare segetes : ergo a simili in natura humana facere naturam sterilem majus est peccatum, quam occidere semel infantem unum vivum vel duos: graviori ergo poenitentia puniendi sunt, quam homicide.

3. Item, Genes. xxxviii, 9, dicitur de Her et Onam qui semen fundebant, quod "percussit eos Dominus". Ergo adhuc videtur, quod tales sint morte puniendi vel peenitentia gravissima.

Ulterius quaeritur de illis qui consilia et adjutoria dant sterilitatis, utrum sint irregulares ?

Videtur, quod sic : quia ipsi interpretatum faciunt homicidium : homicide autem sunt irregulares: ergo illi tales sunt irregulares.

In contrarium est, quod infra habebitur, quod non sunt homicide nisi post puerperium formatum : ergo nec irregulares.

Responsio. Dicendum," quod magna pernitentia est injungenda, et quod cessent, ne dejcaetero faciant talia: et si possunt induci, quia peccant contra ma- trimonium, inducendi sunt, quod de cxtero non utantur matrimonio : si autem non possunt induci, non credo, quod arctari possint, ne pejora contingant.

Ad primum ergo dicendum, quod non est certum nasci puerum: quia dubium est de conceptione : et etiam postquam conceptum est, dubium est de animatione et partu: et ideo non directe dat occasionem talis.

Ad aliud dicendum, quod quoad hoc est gravius, quia probabiliter damnosius : sed non est majoris deformitatis in actu peccati : et a deformitatis quantitate dicuntur peccata graviora simpliciter, et ab aliiscircumstantiis dicuntur esse graviora secundum quid.

Ad aliud dicendum, quod nequam erant illi ambo: sed non sequitar, si Deus illud peccatum morte punivit, quod etiam illi sint morte puniendi : quia Dominus fecit hoc ad terrorem, et Ecclesia non punit nisi contritum ad. satistactionem delicti.

Av w quod ulterius queritur, dicendum quod non sunt irregulares, quia non sunt homicide : et ideo falsum supponitur in objectione.

F. Quando sunt homicide. qui procurant abortum ?

Hic queri solet de his qui abortum procurant, quando judicentur homicidw, vel non * ? Tune puerperium ad homicidium pertinet, quando formatum est, et animam habet, ut Augustinus super Exodum asserit?. Informe aulem puerperium ubinon est anima viva, lex ad homicidium pertinere noluit. Dicit etiam Augustinus, quod informe puerperium non habet animam, ideoque mulclatur pecunia, non redditur anima pro anima. Sed jam formato corpori anima datur, non in conceptu corporis nascitur cum xemine derivata. Nam si cum semine et anima existit de anima, tunc et multe anime quotidie pereunt, cum semen fluxu non proficit nativitati. Primum oportet domum compaginari, et sic habitatorem induci. Cum ergo lineamenta compacta non fuerint, ubi erit anima? Item, Hieronymus ad Algasiam : Semina paulatim formantur in utero : et tamdiu non reputatur homicidium, donec elementa confecta suas imagines membraque suscipiant ‘. His apparet tunc eos homicidas esse, qui abortum procurant, cum formatum est et animatuim puerperium.

Expositio textus. Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, in medio : "Nam si cum semine,", etc.

De hoc autem, quia multum in tractatu de Anima est disputatum, ibi est requirendum : quia non inducitur hie nisi per accidens, nec est de materia. Possunt autem hic notari versus ad hoc utiles sic : "Semine conceptum sex primis rite diebus Fit quasi lac, reliquisque novem sit sanguis: [at illud Consolidat duodena dies, bis nona deinceps Effigiat, tempus sequens producit ad ortum."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18