Text List

Articulus 19

Articulus 19

An actus reddendi debitum sit meritorius?

ARTICULUS XIX. An actus reddendi debitum sit meritorius?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Cum igitur haec tria bona in aliquo conjugio simul concurrunt, etc."

Videtur enim falsum dicere : quia 1. Quod bonum est, non indiget excusatione sed actus talis est bonum quoddam : ergo non indiget excusatione.

2. Item, Videtur quod sit meritorius : quia secundum speciem moventis informatur motus et actus : sed species sive forma moventis hic est pielas prolis et justitiae : ergo actus est meritorius, ut videtur : et itaiterum excusatione non indiget.

3. Item, Reddens debitum, reddit alteri quod suum est : sed reddens alteri quod suum est, meretur si est in charitate: ergo conjugati reddentes sibi debitum, merentur si sunt in charitate: ergo actus talis nulla excusatione indiget.

4. Item, Absurdum est dicere actum conjugii Patriarcharum excusatione indigere : ergo vidctur, quod non oporteat bona plura vel unum adesse, ut excusetur,

3. Item, Videtur quod si excusalione indigeret, tunc Apostolus, I ad Corinth. vu, 5, male diceret precipiendo : Nolite fraudare tivicem, nisi forte ex consensu, etc. : et tlerwn revertimini in idipsum, etc.

In contrarium hujus est, quod 1. Omnis passio deducens rationem, est turpis rational creature : quia sicut dicit Philosophus : "Ex deductione rationis sequitur mos perversus :" sed in omni coilu est talis passio : ergo omnis coitus est turpis : omne turpe nisi excusetur, reputatur crimen : ergo omnis coitus criminosus est, si non excusetur.

2. Item, Omne quod excludit actum virtutis et Spiritus sancti, indiget excusatione si non debeat esse peccatum : sed hoc facit omnis concubitus, ut habetur infra, et dicitur in Glossa super epist. I ad Corinth. v1, 17, super id : Qui fornicatur, ir corpus suum peccat. Ergo omnis conjugalis concubitus indiget excusatione.

Responsio. Dicendum, quod omnis concubitus indiget excusatione, id est, ul adjungatur ei aliquid, quo detracto evit Lurpis. Et tamen bene concedo, quod quindoque est meritorius ex adjuncto illo > et hoc ideo, quia non est ex se coynitio foeming mala, sed ex concupiwentia adjuncta : et illa quandoque est peena tantum, et est turpis non sicut vilium culpa, sed sicut poana, quae est urla ex culpa: et propter illam indiget excusatione.

Et per hoc patet solutio ad omnia, que primo objiciuntur : quia actus ille ex se bonus et merilorius est, sed ex adjuncto turpem habet poenam annexam, que per bonum matrimonii protegitur : quia aliter homo peccaret, qui se ill ex voluntate subderet.

Ad id quod in contrarium est, dicendum quod ratio duplicem habet actum ad opus voluntarium virtutis vel vitii, scilicet preambulum quo ordinat res axendas, et concomitantem quo quasi inspicit exsecutionem. In coitu autem inatrimonti qui fit specie boni movente, non occumbit, nec deducitur ratio quantum ad actum preambulum operi, sed quantum ad actum concomitantem opus : sed hoc non facit aliquid esse peccatum, Sed tantum subjicit poene non carenti verecundia, eo quod ratio si non fuisset peccatum, semper in vi sua et dignitate remansisset.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19