Text List

Articulus 20

Articulus 20

Quare ardentior amator sue uxoris potius comparetur adultero quam fornicatori ? et, Quis dicitur ardentior amator ?

ARTICULUS XX. Quare ardentior amator sue uxoris potius comparetur adultero quam fornicatori ? et, Quis dicitur ardentior amator ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, Sextus pythagoricus, ibi, F, post me- dium : "Omnis ardentior amator, etc."

Videtur enim falsum esse : quia 1. Suam cognoscit, quod non facit adulter : fervor autem coitus in utroque est aqualis.

2. Item, Ardentior dicit comparationem, et comparatio notat excessum, queratur respectu cujus? Si dicitur respectu ardoris qui est in coitu qui fit bonis matrimonii moventibus, tunc arden~ tior erit amator qui victus concupiscentia utitur conjuge : sed hoc falsum est, quia dicit Augustinus in Littera, quod hoc est veniale. Si autem dicitur, quod notat excessum respeciu illius qui victus concupiscentia ulitur conjuge : tunc videtur, quod deberet dici ardentissimus, quia primus gradus est in eo qui utitur conjuge motus bono matrimonii : secundus autem in eo qui victus concupiscentia : et terlius in excedente illos.

3. Item, Videtur quod nullus coitus matrimonii sit venialis, sed omnes sunt mortales : quia actus qui ejusdem et equalis sunt conversionis ad bonum commutabile, sunt etiam ejusdem aversionis : sed constat, quod ille mortaliter avertitur, qui utitur meretrice : ergo et ille qui utitur conjuge.

4, Item, In VIII Lthicorum innuit Aristoteles, quod delectatio corrumpens eslimationem prudentia, est vitupera~ bilis in ethicis : sed quod ibi est vituperabile, Theologis est mortale : ergo talis delectatio est mortalis, quia est corruptiva virtutis : sed talis delectatio est in omni concubitu : ergo videtur, quod omnis concubitus est mortale peccatum,

Responsio. Dicendum, quod ardentior hic vocatur ardor excedens totius matrimonii concessionem et honestatem. Sub concessione autem matrimonii et honestate fervens est in positivo gradu respectu cujus notatur excessus.

Et per hoc patet solutio ad primum,

Si autem quaeratur, quare talis comparatur adultero, et non fornicatori ? Dicendum, quod hoc ideo est, quia fornicator non peccat in matrimonium, sed ille talis peceat : et ideo a corruptione matrimonii dicitur adulter, non a transgressione thori.

Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur de adultero : quia non quoad hoc facit comparationem.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod conversio duplex est: est enim una per rationem preambulam actui, et alia per ipsum opus. Et de conversione rationis preambule actui, verum est quod objicitur, scilicet quod que sunt ejusdem et equalis conversionis, etc.: sed hoc non tenet hic: quia ille considerat concessionem et honestatem matrimonii, et ideo sub Deo convertitur : alius autem non considerat, nisi fuedam delectationem. Et haec solutio valet in multis.

Ad aliud dicendum, quod non corrumpit estimationem prudentiae delectatio matrimonii : quia prudentia praambula ordinat eam : sed actum prudentie opus concomitantem suspendit ad tempus. ,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20