Articulus 21
Articulus 21
Quando coitus est bonus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Hieronymus, ibi, F, ante finem: "Non regnat in eo impetus voluntatis, etc."
Cum enim tria possunt esse moventia simplicia in coitu, et duo composita, eo quod tertium esse non possit : quaeratur de coitu secundum quodlibet moventium, utrum sit bonus, vel malus ? et quantum bonus est, et quantum malus est ?
Est enim movens natura quae speciem salutare desiderat, et iterum movens bonum matrimonii. Item, est movens libido ; quae sunt simplicia. Est autem movens natura cum gratia, et natura cum libidine, quae sunt duo moventia composita.
2. Item, Dignior est actus nature, qui ad melius operatur: sed dignior et melior est species individuo: ergo dignior est actus operans ad speciem, quam ad individui salutem: sed coitus operatur ad salutem speciei, comestio autem ad salutem individui : ergo videtur, quod melius sit coire, quam comedere.
3. Item, Philosophi dicunt, quod coitus est res divina, in qua natura posuit abundantiam delcctationis, ut fortius appetatur propter speciei permanentiam : ergo videtur, quod sit optimus et dignissimus actus.
4. Item, In altis naturis ab homine non dubitamus, quin optimum et ultimum in eis sit generare tale alterum, quale est unumquodque eorum, sicut scribitur in secundo de Anima: ergo videtur, quod similiter sit in homine : igitur si moveat ad coitum natura ad speciem ampliandam et sustinendam, videtur quod non tantum non sit malum, sed plurimum bonum.
In conrtarivm hujus est, quod 1. Quotiescumque id quod est superiorisnature, inclinatur ad inferiorem naturam, ipsum secundum naturam pejora-~ tur: et hanc quidem propositionem innuit Aristoteles in prima parte X Ethicorum: sed homo superiorem naturam habet, intellectualem, non organicam : ergo si operatur secundum naturam inferiorem, erit sibi operatio non secundum naturam propriam : ergo homo deturpatur in ea secundum naturam propriam : sed coire est secundum naturam inferiorem, quae est bruti: ergo ipsa deturpat naturaliter hominem.
2. Item, Videmus Philosophos qui non peccatum hoc modo considerant ut theologus, nec etiam bona matrimonii, vituperare coitum, et laudare felicitati contemplative insistentes : cum igitur illi non considerant nisi naturam et naturale bonum, videtur quod coitus sit de turpibus hominum.
Videtur enim, quod movere non possit : quia 1. Malum est, quod malo permixtum est: sed bonum tumquam movet ad malum: ergo nec movet ad bonum malo permixtum : sed omnis coitus est malo concupiscentiae permixtus : ergo bonum numquam movet ad coitum.
2 Item, Virtus est arte certior, ut dicit Philosophus : ars autem finem numquam querit via remotiori, sed propinquiori : ergo nec virtus: sed omne bonum facilius et citius consequitur bonum movens ad simpliciter bonum, quam ad permixtum turpitudine : ergo videtur, quod nullum bonorum matrimonii umquam moveat ad coitum, quia turpitudini permixtum est.
3. Item, Natura numquam movet ad aliquid in quo necesse sit deficere naturales actus: ergo cum virtus sit in modum nature movens, videtur quod virtus numquam moveat ad aliquid in quo necesse sit deficere virtutis actus et operationes : sed omnes virtutis actus et operationes deficiunt, dum coitus est : ergo nullum bonum umquam movet ad coitum, ut videtur.
In conrrarium hujus est, 1. Quod dicitur, Tob. III, 18: "Virem autem cum timore tuo, non cum libidine", etc. : ergo timor Dei et amor posteritatis movent ad coitum.
2. Item, Id quod imperat Deus speciali apparitione Angeli sacerdoti cultui insistenti, fit virtute et bono movente ad ipsum : tale autem est cognitio uxoris aliquando : ergo, etc. Propanio pri- me est, Luc. 1, 5 et seq., in conceptione Joannis Baptiste.
Videtur enim hac semper esse mortale peccatum. 1. Dicit enim Augustinus, quod libido est improba voluntas : sed omne quod a voluntate improba causatur, est vitium : ergo omnis coitus talis est vitium : sed vitium omne detestabile est : ergo coitus talis est mortale peccatum. ,
2. Item, Quod nec rationem habet preambulam ordinantem, nec concomitantem, illud omnino pervertit rationem : sed talis est coitus in quo libido movet : ergo talis coitus subvertit rationem: sed omne quod subvertit rationem, estmortale peccatum : ergo omnis talis coitus est mortalis.
3. Item, Tob. vi, 17: "Hi namque quit conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a suamente excludant, et sue libidini ifa vacent, sicué equus et mulus", etc.? ergo quicumque sic accipit, peccat mortaliter : sed omnis quem libido incilat, sic accipit : ergo omnis quem movet libido ad actum, peccat mortaliter.
In conrranium hujus est, quod concu- bitus qui fit causa libidinis satiande, ponitur in quotidianis et levibus peccatis hic in Littera ab Augustino: ergo non est peccatum mortale.
Videtur enim, quod hoc sit semper : quia 1. Sicut dicit Avicenna: "Nisi adsit libido in anima, non precipit virtutibus preparantibus seminis decisionem, et extendentibus membra :" sed sine illis non potest fieri coitus: ergo nec sine libidine.
2. Item, Dicit Augustinus, quod ex concupiscentia adjuncta ad coitum innascitur originale peccatum in parvulis : sed ex omni concubitu quoad actum concumbendi potest innasci parvulus : ergo in omni actu concumbendi est concupiscentia : ergo numquam fit concubitus sine ipsa.
3. Item, Leprosi actus digestivus numquam fit sine corruptione leprae, eo quod ipsa vasa et humores in vasis sunt corrupli : ergo a simili in corrupto per concupiscentiam, numquam fiet actus concupiscentiae sme corruptione libidinis : sed generativa in omnibus sic est infecta et corrupta: ergo numquam potest esse in actu sine libidinis corruptione.
Ille enim videtur esse actus optimus : 1. Quia duplici perfectione perfectus cst, seilicet nature, et moris ; ergo optimus : sed optimi actus sunt meritoril : ergo talis actus est meritorius.
2. Item, Quidquid habet speciem boni virtutis, est ordinatum ad felicitatem : sed omnis talis actus est meritorius : ergo et iste.
In contrarium autem hujus est, quod 4. Dicit Apostolus, quod impedimentum est Domino se observandi ' : sed nihil talium est meritorium: ergo nec coitus matrimonialis.
2. Item, In Littera nunquam dicitur, quod sit meritorius, nec etiam Aposto= lus hoc dicit, sed tantum dicit, quod non peceat virgo si nubit®: ergo videtur, quod non habeat meritum.
Responsio. Dicendum, quod sicut procedunt objectiones, omnia ista quandoque possunt esse moventia per intentionem: quia coiens potest moveri intentione boni nature, vel pietatis, et religionis, vel justitie, vel delectatione libidinis simul et natura, vel bono pietatis simul et nature.
Sed cum sola libido movet, est ulterius distinguendum: quia aut movet fervens extra honestatem matrimonii et concessionem, et tunc quodammodo adulter est, ut paulo ante patuit. Aut fervet intra metas honestatis et concessionis matrimonii: et tunc veniale dicendum est, ut patet ex verbis Augustini in Littera positis. Similiter cum libido prait, et natura sequitur, et, ut puto, tunc est gravius peccatum, sed non mortale: aut libido sequitur, et tunc est minus.
His Habitis, ad objecta est respondendum. Quod ergo primo queritur, dicendum quod nullum peccatum est quando natura sic movet : et hoc, ut dicit Tullius, ordinat coitum ad honestas nuptias et certos libcros : quia aliter nullus certos liberos recognosceret : sed tamen licet non sit malum, quia non est necessarium, non tanlum est malum abstinere a coitu, sicut a cibo. Et hoc duabus rationibus : quarum prima est, quia subsistentia individui est mihi magis necessaria, quam speciei in alio. Secunda au-: tem est: quia non est yerum generaliter, quod melius simpliciter sit semper magis elizendum, sed melius mihi quandoque est eligendum et ita est de cibo, et coitu. Omnes autem rationes procedunt acsi dignius et melius simpliciter semper mihi magis faciendum sit.
Ab iv autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod ex hoc non probatur, quod sit mala, sed potius sequitur, quod non sit hominis propria. Et ita solvit Aristoteles argumentum : quia convenit homini secundum commune, et non secundum proprium, id est, intellectum. Aliter potest dici et melius, quod descensus et delectationes inferiores fiunt duobus modis. Primus est cum ra- tione ordinante delectationes ipsas: et iste modus non contrariatur bono rationis. Alio modo secundum corruptionem rulionis perverse : et iste contrariatur. in coitu autem conjugali est descensus primo modo, non secundo modo.
Av 1p quod postea objicitur, dicendum quod intellectualis natura, cujus felicitatrim Philosophi laudant, dupliciter consideratur, scilicet secundum se, et secundum suum esse. Si secundum se consideratur tunc est separata, et etiam actus sue felicitatis est separatus. Si autem non secundum se consideratur : tunc oportet, quod inclinetur ad inferiora, ordinala tamen a ratione : quia aliter esse non habet nisi in inferiori, et secundum multiplicationem illius multiplicatur natura intellectualis, licet non ab eodem multiplicetur : quia inferior natura multiplicatur per generationem, superior autem per creationem : et secunum hoc esse differunt felicitates.
Ad id autem quod ulterius queritur diccndum quod prima due objectiones non concludunt nisi de malo culpa, sed noude malo pene, et tale malum pene est permixtum in coitu matrimonii.
Ad rertrum aulem dicendum, quod natura non movetur ad idin quo deficit essentialiter, sed sape movet ad hoc in quo propter unius intensionem actus potenti, subtrahitur ab actu alterius potentia : et ita fit hic : quia bonum matrimonii movet ad hoc in quo abstrahitur ab actu alterius boni et potentie propter vehementiam delectationis.
Av ip quod ulterius queritur, dicendum quod si libido sequitur rationem, non est mortale peccatum : si autem libido prevenit et dominatur, tunc est mortale peccatum, sicut probant objecliones.
Ad primum autem dicendum, quod liido dupliciter dicitur, scilicet imnproba voluntas contra Deum, quiescens in libidinoso coitu : et de hoc procedit obje- ctio. Est iterum libido non tam improba voluntas, sed poena improbe concupiscentiae : et hac non est omnino pervertens, sed potius rationem sequens, et ordinem rationis non corrumpens.
Ad aliud dicendum, quod Angelus loquitur Tobie de eo qui est ardentior amator sue conjugis: et de illo verum est, quia Deum a mente sua excludit, quia in illo libido dominatur.
Av w autem quod ulterius queritur, dicendum quod non semper libido movet cum natura : quia sicut dicit Augustinus, libido est placentia boni commutabilis : hee autem non semper movet concumbentem, sed potius bonum eternum vel naturale quandoque.
Ad ossecrum autem dicendum, quod. vocat libidinem desiderium delectabilis in venereis ; et hoc non dicitur semper libido, nisi nomine extenso : et de hoc verum dicit Avicenna, quia nisi sit desiderabile secundum corpus, corpus non disponetur ad consequendum illud.
Ab atrup dicendum, quod hoc fit ex concupiscentia poenali, non vitiosa, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia. Et ratio hujus assignatur in secundo Sententiarum, tractatu de peccato originalt.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de lepra nisi ad concupiscentiam pene, quia heec est necessaria : sed concupiscentia culpae non est necessaria: et ideo non est simile ad illud quod pro simili est inductum.
Av uLtimum videtur mihi esse concedendum propter primas objectiones, quod sit actus meritorius : licet quidam aliter sentiant, de quibus modo non est curandum.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod sicut supra dictum est, hoc dicitur ratione adjuncti, et non ratione actus, quod sit impedimentum : quia si secundum se fuisset impedimentum, semper fuisset impedimentum, quod supra ostendum est non esse verum.
On this page