Text List

Articulus 23

Articulus 23

An sit mortale peccatum tempore orationum statuto petere debitum ?

ARTICULUS XXIII. An sit mortale peccatum tempore orationum statuto petere debitum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : "Si tamen non ita sut nimius ut Impediat, etc."

1. Ex hoc enim videtur, quod mortale peccatum sif tempore orationum constituto expetere debitum.

2. Et hoc etiam videtur per illud Apostoli, I ad Corinth. vir, 5: "Nolite fraudare invicem", etc.: et est finis orationis.

Item, Exod. xxix, 15: "Estote parati in diem tertium, et ne appropinguelis uxoribus vestris". Ila dixit Moyses quando lex danda crat: ergo multo magis erit hoc servandum in Novo Testamento.

Item, Genes. vi, 18 et vii, 7, divisim ab uxoribus Noe et filii ejus praecipiruntur intrare in arcam. Ergo cum Deus non praecipiat nisi rectum et justum, videtur quod faciens contrarium, peccet mertaliter: tempore ergo luctus et sacro non est reddendum debitum.

Item, Joel, nu, 16: "Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo."

Item, If Reg, x1, 11: "Dominus meus dab, et servi domini mei super faciem terre manent, et ego... dormiam cum urore mea ?" Ita dixit Urias ad David. Ergo videtur, quod tempore luctus et sacro abstinendum sit.

3. Item, Per rationem probatur idem : simul enim in actu non potest esse spiritus et caro : sed tempore orationis dehet esse in actu summo spiritus : ergo tunc vacandum est ab opere carnali. Quod autem tunc in actu debeat esse spiritus, probatur, Joan. iv, 23, ubi dicitur: Vert adoratores adorabunt Patrem in sptritu et veritate.

Item, Hieronymus dicit, quod tempore orationis abstinendum est etiam a licitis, ut facilius gratia impetretur. Ergo videtur, quod illis temporibus sit mortale peccatum contra facere.

In contrarium hujus est, quod 1. Circumstantia nulla facit peccatum veniale esse mortale: sed cognoscere uxorem propter infirmitatem, est veniale: ergo videtur, quod ex circumstantia non fiat mortale : sed tempus est circumstantia : ergo ex illo non fiet mortale peccatum, quod alias est veniale.

2. Itern, Qui tenetur sine termino, statim debet solvere : sed conjugati sibi invicem tenentur sine termino : ergo statim solvere debent : ergo si petat in tempore sacro, tenetur solvere.

3. Item, Matrimonium est in medicinam: sed medicina debemus uti omni tempore morbi: ergo et in malrimonio : sil ergo instans morbus concupiscentie tempore orationum constituto: ergo tunc debeo uti medicina.

Responsio. Dicendum videtur, quod incongruum est uti commixtione carnali tempore orationum constituto : sed non est mortale peccatum debitum exigere. Si autem probabiliter timeatur pejor casus, si non reddatur, dico quod alter conjugum tunc tenetur-reddere, et facit hoc sine peccato, sed.exigens peccat venialiter.

Ad aliud quod dicit in Littera, dicendum est, quod non intendit excipere a veniali peccato, sed potius ab indulgentia concessionis. Vel potest dici melius, quod notat nimium quando fervet ultra concessionem et honestatem matrimonii, qui nec eam curat, nec matrimonii honestatem, de quo supra dictum est, quod adulter est ardentior amator sue conjugis.

Ad aliud dicendum, quod vis facienda est in verbis Apostoli : quia cum pondere dicta sunt : unde ipse per hoc quod dicit, forte et ex consensu, innuit quod potest esse talis instantia petendi debitum in altero conjugum, quod etiam tune reddendum est. Quod etiam forte dicitur fieri, innuitur quod aliquid potest esse quare non fiat. Similiter quod ex consensu fit, si alter non consentit, fieri non debet,

Ad omnia alia quae per auctoritates adducta sunt, dicendum quod nihil amplius probant, nisi quod tunc reddere in conjugio est veniale peccatum et exigere, et neutrum mortale. Nec Deus pracepit Noe divisim intrare, sed potius ostendit quod congruum esset.

Ad id autem quod objicitur per rationem, dicendum quod simul orare et coire non possunt conjugati, nec ad hoc tenentur : sed post coitum et ante possunt orare, quia non semper possunt coire. Infra autem habebitur in Littera quae tempora orationi sint constituta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23