Text List

Articulus 24

Articulus 24

An in propria conjuge potest esse usus contra naturam ? Et, An coeuntem contra usum debitum contingit peccare mortaliter ?

ARTICULUS XNIY. An in propria conjuge potest esse usus contra naturam ? Et, An coeuntem contra usum debitum contingit peccare mortaliter ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : "Nee immatetur wn cui usu qua est contra naturam, ete."

Videtur enim, quod nullus usus contra naturam sil in conjuge propria. 1. Illo enim uti quod in usum factum est, non est contra naturam : sed mulier in usum et adjutorium viri facta est : ergo ca ulinon est contra naturam.

Si dicas forte, quod perversio modi cocundi est contra naturam. Conrra : Dummodo coeat in vase debito nullus usus vel modus coeundi videtur esse delterminalus : ergo nullus modus cocundi erit magis contra naturam, quam alius.

2. Hem, Membra ad coitum pertinentia sibi proportionala sunt: ergo dummodo illa servetur proportio, non eril vis in alia dispositione corporis : si ergo vir sit sublus, vel supra, sive stando, sive jacendo, vel sedendo, sive a posteriori, sive ab anterior conjunetus, non refertur, ut videtur.

3. Item, Ta quibusdam per accidens impeditur communis inodus : quia propler grossitiem ventrum ventre ad ventrem conjungi non possunt, et bene conjungerentur si mulier retrorsum contra virum incurvata disponeretur > cum igitur illi propter pinguedinem debitum in alterius corpore non amiserint, videtur quod sine peceato hoc modo conjungi possunt.

4. Similiter, Contingit quandoque apostemari ventrem mulieris vel esse prae- gnantem, ita quod anterius non est applicabilis viro : et tunc est eadem objeclio quae prius : videtur ergo, quod nullus illorum usuum sit contra naturam.

Ulterius queritur, Utram sic coeuntem praeter communem modum semper contingat peccare mortaliter ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Immutat naturalem usum : hoc autem Apostolus, ad Roman. 1, 26, vocat "passiones ignominiae". Et tali nomine non censentur nisi mortaliter peccantes : er~ go videtur, quod sit mortale peecatum.

2. Item, In Littera videtur excipere istud a veniali peccato : ergo relinquitur ex Litlera, quod sit mortale. Dicit enim, quod nuptiae sunt deprecatrices concubitus, qui non fit causa generandi, nisi muletur in usum contra naturam : ergo a destructione consequentis,si mutetur in eum usum qui est contra naturam, nuptiae non erunt deprecatrices : ergo talis concubitus non est veniale : ergo relinquitur, quod sit mortale.

3. Item, Aristoleles dicit, quod omni animaliformatum est corpus ad cocundum : sicut camelo virga retrorsum disponitur, et ideo a posteriori coit: et quibusdam anterius disponitur, et foeminis retro, et illa coeunt saliendo per ascensiones. Sed idem Aristoteles dicit, quod vulva foemine disponitur ante : dicit enim, quod omnes feemine animalium mingunt retrorsum prater foeminam hoiinis : et constat, quod hoc est propter vulve dispositionem. Idem etiam dicif, quod virga viri radicatur super hervum cruris : ergo et vulva famine disponitur ab ante, et virga viri: ergo secundum hoc applicabiles sunt anterius : ergo si aliter applicantur, mutatur modus nature : sed mutare modum naturaIem in innaturalem, est mortale peceatum : ergo omnis modus coeundi prieter illum quo mulier jacet in dorso, et vir incumbens ci jacet in ventre, mortale peccatum est.

Responsio. Dicendum, quod hujusmodi lurpes quaestiones numquam tractari deherent nist ad illa cogerent monstra, quae his temporibus in confessione audiuntur.

Videtur autem dicendum, quod nihil eorim quae facit maritus cum uxore servato debito corpore seu vase, est secundum se mortale peccatum: sed potest esse signum concupiscentiae mortalis, quando scilicet non suflicit eis modus quem natura determinal per membrorum dispositionem, et ineunt modos hrutorum animalium. Ut ergo melius intelligatur modus naturalis, et corruptio ab co, notandum quod propter hoc quod secundum Aristotelem, solus homo est longi et lati corporis, et quod membrum virile super nervum cruris est fundatum, et membrum mulieris in fine ventris, doeet natura quod debitus modus est ut mulier in dorso, vir autem in ventre ineumbat ei, sicut probatum est per rationem naturalem ultimo inductam : et hoc modo facilius quam alio concipiunt mulieres, nisi impediatur per accidens. Deviatio autem. ab illo minor est lateralis concubitus, et major sedentis, et major illo stantium, et maxima qui est retrorsum modo jumentorum. Et ideo quidam hune ultimum dixerunt esse peccatum mortale, quod tamen mihi non placuit, ut alibi patuit.

His habitis, dicendum ad primum, quod naturale peceatum dicitur dupliciter, scilicet majus, et minus. Magis innaturale est, quando non expletur actus instrumentis ad hoc formatis a natura. Minus autem innaturale est, quando expletur actus qui non servat nature modum qui accipitur a membrorum natuali dispositione.

Ad Hoc quod objicitur de proportione, dicendum quod licet proportio instrumentorum servetur, tamen non servatur proportio modi dispositionis.

Ad aliud duo dicendum, quod in tali sasu bene licet : quia aliter convenire non possunt.

Ad id autem quod ulterius queritur, dico quod non est secundum se peccatum mortale.

Ab opsectum contra, dicendum quod loquitur Apostolus de innaturali qui est non servatis vasis debitis.

Similiter dicendum, quod Littera hic loquitur de tali modo.

Avvuttimem dicendum, guod ex hoc non probatur modus innaturalis nisi minori modo : et ile non est mortale peccatum in conjuge, ut mihi videtur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 24