Articulus 25
Articulus 25
An coitus procedens ultra necessitatem, sit mortale peccatum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium: "Llle vero qui ultra necessitatem progreditur, etc."
Videtur enim hoc falsum : quod enim libidini obsequitur, mox nominatum conjunctum est malo: et tale est peccatum mortale : ergo etiam talis actus est peccatum mortale.
Quop si dicatur, Litiera est in contrarium, quae dicit, quod honestas nuptiarum hujus actus est deprecatrix: quod non esset, si esset mortale peccatum.
Ab opsectum dicendum, quod non obsequitur libidini sicut fini, sed sicut infirmitati. Et objectio procedit ‘ac si obsequeretur ci sicut fini. Ut autem hoc intelligatur, sciendum quod infirmitati obsequitur, qui tentatione potius cogitur quam hoc velit: sed libidini obsequitur, qui more peccatoris sibi talia querit et procurat: propter quod dicitur in VIII Ethicorum, quod fornicator vituperabilior est incontinente : et vocat fornicatorem qui venerea quaerit more fornicum, et incontinentem qui trahitur tentatione infirmitatis.
On this page