Articulus 26
Articulus 26
Quae sunt illa quae Apostolus secundum veniam concessit ?
Deinde queritur, de hoc quod dicit, ibi, G, post medium: "Quid est quod secundum veniam concedit Apostolus, etc."
Videtur enim, quod hujusmodi concessio sit permissio mali : 1. Permissiones autem corriguntur, ne fiant in Novo Testamento, ut patet Matth. v, 31 et xix, 7. Ergo videtur, quod hic Apostolus veniam concedere non debuit. .
2. Item, Summe perfectioni non competit permissio: sed Novum Testamentum est summa perfectionis: ergo non fit in eo aliqua permissio.
3. Item, Secundum doctrinam Novi Testamenti est judicium : ergo quod concessum est in Novo Testamento non judicabitur: sed matrimonium est con-
Reseonsto. Quidam dixerunt, quod permissio mortalis fuit in Veteri Testamento in libello repudii ‘, et permissio venialis in Novo in coitu qui fit causa libidinis explende. Sed hoc non videtur competere.
Sed his quae non supra distincta sunt inter concessionem et permissionem suppositis, hic dicendum quod non est in Novo Testamento permissio mali per se, sed per accidens, hoc est, dicere, quod conceditur aliquid in Novo Testamento, cul plura bona adjuncta sunt: et potest incidere sibi malum, et propter malum quod potest se illo immiscere, non revocatur: et tale quidem est coitus, cui adjuncta sunt bona matrimonii et potest immiscere se libido, et propter illam non revocatur concessio. Et ideo patet, quod objectiones bene concludunt de per se malo, sed de malo adjuncto ei quod bonum est, et causa plurium bonorum, non concludunt : quia magis sunt illa bona, quam istud sit malum.
On this page