Articulus 27
Articulus 27
An omnis coitus sit vitium vel peccatum ? et, Unde habet illud peccatum vel vitium ?
ARTICULUS XXVII. An omnis coitus sit vitium vel peccatum ? et, Unde habet illud peccatum vel vitium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ii, H, "Sed forte aliguts dicet, omnem carnis concupiscentiam, etc."
Videtur enim hoc esse verum : 1. Omne enim quod in passionibus est excellentissime, semper est vitium et peccatum : sed omnis coitus est hujusmodi: ergo omnis coitus est vitium et peccatum. Prosatur autem prima ex ratione virtutis ethice, quae in passionibus est circa medium quoad nos. Secunpa autem per se patet.
2, Item, Omne quod actu averlit a conversione ad immutabile bonum, est ad minus veniale peccatum: talis autem est omnis coitus: ergo ipse est ad minus veniale peccatum.
3. Item, Omnis actus frustratus - fine essentiali et naturali, vanus et malus est: sed omnis concubitus qui fit causa delectationis, est hujusmodi: ergo omnis talis est vanus et malus: ergo est pec~ catum. Prosatur secunda per hoc, quod finis naturalis concubitus est procreatio prolis: quia ad hoc invenit éum natura, et ad hoc taliter formavit organa. Prima patet per se: quia malum nihil est nisi finis perficientis privatio.
4. Item, Animalia bruta vidermus non moveri ad coitum nisi causa prolis procurande : cum igitur ratio sit in homine que magis regere debet vires inferiores in homine quam regantur in bruto, videtur quod homo tenetur ad idem vel ad plus : ergo peceat quotiescumque coit nisi cum intentione generandi.
Ad primum autem dicendum, quod actus non dicitur esse in medio ratione delectalionis, sed ratione circumstantiarum, scilicet quando coire debet, et ubi, et cuin qua, et qualiter, et hujusmodi: et ideo objectio et probatio prima propositionis fundatur super perversam expositionem verborum Aristotelis.
Ad aliud dicendum, quod non avertit rationam praeambulam actui, sed tantum concomitantem, ut supra sepius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod iste actus non semper fine frustratur: quia habet finem medicinw, et fidei hori, et sacramenti, quia horret separationem.
Ad probationem dicendum, quod. iste actus est natura et hominis, et secundum quod est matrimonii aclus, magis aceipitur ut hominis actus, qaam ut naturae: et ideo sufficit ei finis hominis. Objectio autem procedil ac si sit nature tantum,
Ad aliud dicendum, quod hoc contin~ git in quibusdam brutis (ut dicit Aristoteles) propter cibi parvitatem : unde etiam quando plus accipiunt de cibo, nisi infirmentur, tunc incipiunt sepe saltare: et ideo etiam homo propter cibi abundantiam plus appetil quam alia. Vel dicendum, quod homo mollioris est complexionis quam alia, et ideo cilius immutatur desideriis : propter quod cham loquitur, ut dicit Avicenna: et ideo constituitur ei medicina illorum desiderio~ rum in sacramento matrimonil.
On this page