Articulus 4
Articulus 4
An debitum debet solvi non exigenti ?
Videtur, quod non: quia 1. Qui tacet, consentit : mulier ergo vel vir non requirens debitum, videtur in hoc consentire, quod non solvatur : cum ergo melius sit abstinere, quam uli coitu, videtur quod talis non debet solvere.
2. Item, Etiam exigentem precibus potwsl avertere ne exigat: ergo multo magis non exigenti potest non solvere.
In contrarium hujus est, quod solutio debiti ordinatur contra damnabiles corruptelas mollitiei, et sodomiw, et adulterii: sed quidam conjuges sunt ex verecundia non se revelantes suis conjugibus, et tamen ardent in suis desideriis : ergo videtur, quod illis sit solvendum, etiam non exigentibus.
Responsio. Dicendum mihi videtur, quod discretum est solvere etiam non exigenli, qui signa quandoque habet petulantie#, et etiam ih conjugi qui non contradicit, sed silenter patitur solutionem.
Av Hoc autem quod primo objicitar, dicendum quod licet non requiratur ex verecundia, tamen jus previe petitionis, scilicet quando contrahit matrimonium, adhuc stat, et tunc in contractu primo semper intelligitur petere nisi reclamet aliquando aliqua de causa.
On this page