Text List

Articulus 5

Articulus 5

An vir potest vovere non reddere debitum sine consensu uxoris ?

ARTICULUS V. An vir potest vovere non reddere debitum sine consensu uxoris ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, ante medium: "Nam vovenda talia non sunt aconjugatis, nist ex consensu, etc."

Ponamus enim, quod alter conjugum voveat sine consensu alterius, ut numquam exigat.

Videtur enim hoc esse licitum votum : quia 1. Ipse secundum exigere non est in potestate conjugis, sed tantum secundum reddere : ergo ipse potest vovere illud. ,

2. Item, Exigere infirmitatis est, reddere autem justitiae et necessitatis : sed que infirmitatis sunt, abjicienda sunt ab homine quantum potest : ergo videtur, quod etiam bonum sit homini, quod vovent, quod non exigat a conjuge debitum.

In conrrarium hujus est, quod 1. Interdicitur conjugibus ne discedant ab invicem et de communi consensu, nisi vadant ambo ad religionem : ergo multo magis interdici debet isti ne voveat quod vix aut nunquam poterit observare manens cum uxore.

2. Item, Proverb. v1, 27 : "Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?" Quasi diceret, non. Ergo existens in matrimonio non potest conservare se quin ardeat igne : ergo non debet devovere.

3. Item, Beda dicit, quod "in stulto volo rescinde promissum :" constat autem, quod stultum est votum ergo rescindendum est: ergo non debet vo-~ vere.

Responsio. Dicendum, quod non debet hoc aliquis vovere : et si voverit, credo quod etiam per Episcopum poterit dispensari : et tunc arguendus est de stultitia, et peenitentia ei injungenda: et ita debet absolvi a voti obligatione: quia si ante matrimonium melius est nubere quam uri‘, multo magis in matrimonio hoc est melius.

Ad primum autem dicendum, quod in sua quidem est potestate : sed interest qualiter etiam sua re quisque utatur : et hoc pertinet cognoscere ad judicem, et non est sine aliquo prejudicio alterius conjugis: quia inducit ei verecundiam toties petendi, et quasi invite videtur ci cohabitare : et ideo votum illud est stultum et irrationabile.

Ad aliud dicendum, quod non omnia que sunt infirmitatis in quocumque statu devovenda et objicienda sunt, scilicet quando destructio talium non est sine prejudicio aliorum, ut prius patuit in casu isto.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5