Articulus 6
Articulus 6
An alter conjugum potest abstinere a reddendo debito ut vacet orationi ?
Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Interdictum Ecclesiae ponit necessitatem : ergo sive consentiat, sive non consentiat, tunc est cessandum a reddendo debito. ‘
2. Item, Hoc est in canone scriptum, Joel, u, 16: Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Exgo etiamsi alter conjugum precipiat manere in thalamo, non propter illum est manendum.
Videtur enim, quod facere non possunt : quia 1, Dicit in Littera, quod nec adtempus continere licet nisi de consensu: sed in peregrinationibus magnum tempus abesse est necesse : ergo non licet peregrinationes vovere nisi de consensu,
2. Item, Qui sine termino debet, statim debet: sed tale est debitum matrimo- nit: ergo statim debetur : ergo non potest so vir subtrahere per peregrinationem quin reddat.
3. Item, Ponamus, quod mulier velit vovere peregrinationem, et vir reclamet : constat, quod non potest vovere, et vo~ tum ejus pro nihilo reputabitur : cum izitur in his quae pertinent ad matrimonium sint pares, etiam muliere reclamante, non potest vir vovere hujusmodi peregrinationem.
Responsio. Dicendum ad primum, quod interdictum KEcclesiae respicit congruenfiam, et non necessitatem.
Ad aliud de Joel, dicendum quod ipse loquitur de tempore maximi luctus : et tamen etiam in illo non obligat, sicut patet ex dictis in praeccdenti.
Ad id quod quaeritur ulterius, dicendum quod si uxor contradicit ex impotentia continendi, et hoc scit maritus, credo quod peccat vovendo peregrina~ lionem, et ex dispensatione debet commutare votum. Si autem contradicit ex alfectu societatis, tunc credo, quod pro~ pler necessitatem terre sancte et visitalionem liminum Apestolorum potest peregrinari: quia pertinaciter tunc non contradicit.
On this page