Articulus 7
Articulus 7
An si mulier aliquid voverit vire consentiente, ipsa teneatur ad observationem viro postmodum repugnante ?
ARTICULUS VII. An si mulier aliquid voverit vire consentiente, ipsa teneatur ad observationem viro postmodum repugnante ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post medium : "Nam cum ad peccatum ejusdem viri pertinere, etc."
Videtur enim, quod falsum imponatur hic per Augustinum : 1. Hoc enim trahitur de Numer. xxx, 11 et 12, ubi dicitur, quod si maritus non statim contradixit ut audivit, ipsa mulier voti rea tenebitur ', Falsum est ergo quod dicit in Litfera.
2. Item, Augustinus dicit, quod "vovere est voluntatis, et reddere necessitatis :" ergo si ipsa primo consentiente, non contradicente marito, vovit, necessarium erit quod reddat.
3. Item, Si de communi consensu vovetur aliquid, constat quod tenetur : sed tacens cum audiat, et possit contradicere, et non contradicit, consentit sicut dicitur in Digestis. Ergo videtur, quod istud intelligitur esse votum amborum : ergo tenetur mulier hoc observare, etiamsi vir postea contradicat.
Responsio. Dicendum, quod Augustinus trahit hoc ex quodam verbo quod dicitur in fine cap. xxx Numerorum, ¥. 16, ubi dicitur : "Si autem contradizerié postquam rescivit, ipse portabit iniguitatem ejus". Kit forte secundum aliam translationem est expressius.
Ad aliud dicendum, quod semper reddere est necessitatis : sed non intelligitur esse votum, quod contradicente marito est usurpatum. Ad id autem quod dicit, quod maritus primo consentit, dicendum quod intelligitur, quod maritus non consensit, sed potius ante deliberationem dissimulavit : et postquam deliberavit, contradixit: et in tali casu intelligo. loqui Augustinus, quia si expresse consensisset, non deberet mulier postea inclinari ad voti fractionem.
On this page