Articulus 8
Articulus 8
An mulier quae permittente viro continentiam voverit, viro postea prohibente, teneatur reddere debitum ?
ARTICULUS VIII. An mulier quae permittente viro continentiam voverit, viro postea prohibente, teneatur reddere debitum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem : "Quibusdam videtur, quod mulier non discedens, ete."
Videtur enim, quod haec opinio non ait vera , quia 1. Licet votum precedens matrimonium impediat contrahendum, non tamen dirimit contractum, nisi sit solemne : ergo multo minus dirimit superveniens matrimonium : quia multa impedimenta sunt quae precedentia matrimoninm, dirimunt contractum, quae tamen matrimonio supervenientia non dirimunt ipsum : sed istud supervenit, et non est adhuc solemnizatum : ergo non dirimit matrimonium jam ante contractum : ergo iste non potest cogere uxorem ad debiti solutionem, sicut prius.
2. Item, Votum illud non est nisi privatum : ergo non dirimit matrimonium contractum : sed istud est contractum et consummatum : ergo non dirimit ipsum ; ergo ista opinio dicit verum.
Responsio. Dicendum, quod opinio illa falsa est : ila autem quam consequenter ponit pro sua, est vera.
Ad primum autem quod objicitur, dicendum quod hoc intelligitur de matrimonio quod votum antecedit : quia tunc semper supervenit majus vinculum, et frangit matrimonium : sed nunc votum continentia de communi consecnsu sequitur, ideo non dirimit matrimonium, sed suspendit debitum exigendi et reddendi : quia hoc est in potestate conjugum, et voluntate, vovere et non vovere.
On this page