Text List

Articulus 10

Articulus 10

An liceat in temporibus in Littera nominalis conjuges convenire ?

ARTICULUS X. An liceat in temporibus in Littera nominalis conjuges convenire ?

Secundo quieritur, Quare potius ista festa quam alia determinantur?

1. Dies enim processionum secundum verilatem non sunt nisi tres, quando ipse Christus processionem tenutt, scilicet dies Ipapanti, quando cum processione parcntum ad templum Dominus venit, et cum processione Simeconis et Anne et eorum qui redemptionem Israel exspeclabant, reeeptus est in templo : et dies Palmarum, quando cum magna turba venit Jerusalem; et receptus est cum palmis et olivis: et alius dies est Ascensionis, quando duxit discipulos in montem, et ascendit in co#lum. Sunt autem dies alii equales istis, sicut annuntiationis, passionis, resurrectionis, epiphaniae : quare ergo illi dies non determinantur sicut isti ?

2. Item, Jejuniorum dies non sunt nisi quadraginta, et quatuor temporum, et alia jejunia non sunt authentica in Heclesia : videtur ergo, quod non oporteat abstinere in aliis jejuniis.

3. Item, Infra determinat tres hebdomadas ante festum Joannis, et adventum, et alia : quaeratur igitur, quae sit ralio istorum ?-

Responsio. Dicendum, quod Sancti loquuntur de temporibus contrahendi nuptias ultimo capitulo ® : sed hic loquuntur de tempore exigendi debitum nuptiarum jam contractarum.

Unde dicendum, quod optime determinat processionis dies, et jejuniorum sed processionis dies sunt duplices, scilicet statuti ex processionibus Domini, sicut inductum est in objectione: et illi qui causantur ex communi et legitima necessitate, sicut dics rogationum pro peste, ct hujusmodi etiam fiunt in particularibus Ecclesiis ad hoc pro voluntate Praelatorum instituentium, eo quod in talibus diebus ascendit in Domino spiritus, quia oratio est ascensus intellectus in Deum, ut dicit Damascenus, et inconveniens est ut una hora ascendat in Deum spiritus, et in fine sub carne deprimatur. Kadem ‘altio est de festis magnis, praecipue beatissime Virginis, et Christi: quia tunc commemoratio fit illibate castitatis et floris ejus Domini nostri Jesu Christi, et incongruum est tunc membrum Christi incontinentiae et voluptati et corruptioni operam dare.

Tempora autem jejuniorum, sicut quadragesime, et quatuor temporum, et vigilie, sunt instiluta ad macerandam carnem, et inconvenicns est ut cum caro abstrahitur a necessariis individuo, quod repleatur sagina voluptatis ordinantis ad salutem speciei.

Et per hoc patet solutio omnium quae queruntur in isto capitulo.

Quod enim in auctoritate Ambrosii dicitur de tempore conceptus et partus, supra habuit questionem °*.

De temporibus autem nuptias contrahendi infra queretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10