Text List

Articulus 11

Articulus 11

An in qualibet hora dictorum festorum semper sit abstinendum ?

ARTICULUS XI. An in qualibet hora dictorum festorum semper sit abstinendum ?

Tertio queritur, Utrum quelibet hora illius temporis est inconveniens ?

Videtur autem, quod non: quia 1. Non totum illud tempus est orationi institutum: ergo quando non dicuntur laudes in horis vel missis, videtur quod aliquis possit exigere : quia ex hoc in divinis non impeditur.

2. Item, Per matrimonium summa spiritualilas significatur, tam in persona Christi, quam etiam in conjunctione fidelis anime cum Deo: sed talibus signis in festivitale preecipua maxime est ulendum : ergo videtur, quod tunc instandum sit usui matrimonii.

Responsio. Dicendum, quod minime, sed potius abstinendum, sicut dicitur in Litiera, quia incongruum est valde.

Ad primum ergo dicendum, quod licet non in omni hora horum dierum orationi possimus et laudibus divinis interesse, tamen semper nos idoneos tenere debemus : etideco vacandum est ab amplexibus, qui deprimunt mentem ne surgere possit ad coelestia,

Ad aliud dicendum, quod non tenet : quia aclui adjuncta est foeda concupiscen- tia subjugans in delectationis impetu ra- tionem multo plus quam signum istud exigere possit : et ideo interdicitur propter congruentiam temporis ab Ecclesia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11