Articulus 3
Articulus 3
An unam mulierem habere plures viros sit contra naturam ?
Videtur autem, quod non: quia 1. Videtur, quod vir et mulier sunt cjusdem speciei : ergo quod non est contra naturam viri, non est contra naluram mulieris: sed habitum est non esse contra naturam viri, conjungi pluribus: ergo nec erit contra naturam mulieris habere plures viros,
2. Item, Foemina desiderat masculum sicut turpe bonum, et materia formam: video autem, quod materia desiderat non unam formam, sed plures : ergo nee feemina naturali desiderio unum marem, sed plures : ergo secundum naturam potest conjungi pluribus,
3. Item, Inferiora sc habent ad superiora sicut fomina ad virum, sicut dixerunt Philosophi: sed ego video, quod terra quae circulo stellato oclave sphere unpregnuatur, non jungilur uni pragnanti, sed multis: ergo yidetur, quod foemina secundum naturam jungi possit multis.
4. Hem, In multis animalibus videmus, quod mulli mares sequuntur unam fominam, et numquam plures femine unum marci, sicut in canibus, et lupis: ergo videtur, quod ex genere habetur, quod secundum naturam generis femina possit jungi pluribus maritis et maribus,
3. Item, Moamina se habet in generatione sicut recipicns : sed omne recipiens est receplivum mullorum secundum naturam recipientis: ergo femina potest recipere a mullis viris : ergo et secundum naturam est jungibilis pluribus viris.
In contrarium hujus est, quod 1. Dicit Aristoteles, quod unus multas implet: una autem non impletur nisi ab uno: ergo licet vir sit jungibilis mullis secundum naturam suam, tamen mulier non jungitur nisi uni.
2. Item, Junctio foeminarum ad viros secundum naturam non est nisi propter eenerationem, quia non nisi ad hoc a Deo et natura distinctus est sexus: sed cum ab uno suscipit foemina, non est susceptibilis ab alio nisi cum periculo conceptus primi: ergo secundum naturam non est conjungibilis alleri cum suscepit ab uno: sed postquam peperit, potest suscipere ab codem: ergo ipsa ad eenecrandum sufficienter jungitur uni : habitum autem est ante, quod via nature est in paucioribus quantum potest: ergo secundum naturam foemina non est conjungibilis nisi uni.
3. Item, Secundum naturam bene sunt multa membra unius capitis, sed numquam sunt plura capita unius membri: cum igitur vir sit ut caput, et mulier sicut membrum, unus vir potest secundum ordinem nature habere plures faminas, nullo autem modo una feemina plures viros.
4. Item, In multis animalibus videmus, quod mas vindicat sibi plures, et pugnat pro illis usque ad mortem, sicut cervi, apri, et galli : non autem videmus, quod fiemine pugnent pro pluribus maribus vel sequantur plures mares: ergo videtur, quod secundum naturam generis naturale quidem sil, quod vir possit habere plures, nullo autem modo sit secundum ordinem nature, quod foemina una habeat plures viros simul quos sequatur.
5. Item, Ex hoc nasceretur dissidium qeconomice et politiarum :uxor enim subditur secundum leges, et canones, et naturales rationces. Detur ergo, quod una habeat plures: ergo obedict ambobus, et sequetur cos: ergo cum unus precipil ut ardificet domum suam, alter forte precipit de domo alia edificanda: ergo fit destructio, et confusio domus et civitatis sequitur ex eo.
6. Item, Ut dicit Tullius, matrimonium inventum est, ut cerli liberi coenoscantur : sed una habente plures, nuallus sciet certos et proprios liberos : ergo nullus sollicitabitur pro eis: ergo peribunt filii, propter quos natura invenit matrimonium, quod est inconveniens : ergo secundum naturam etiam , inconveniens est, quod una plures habeat viros.
Qvop vineruR esse concedendum, et dicendum ad primum, quod multis de causis nullo modo est secundum naturam, quod una foemina habeat plures: sed quatuor evidentiores assignabo, rationes, quarum tres sumam ex natura generis, etunam ex natura differentia.
Prima ex natura generis sumpta est, quod nimia concussio matricis facit decidere partum, eo quod adheret conceptus per coctilidones, sicut fructus ad arborem, et in principio conceptus propter teneritatem coctilidonum, et in fine propter maturitatem et pondus infantis de levi cadit: in medio autem tempore fortius adherct: et ideo etiam cum uno multum coire periculosum est conceptui, ut dixit supra Hieronymus in Littera, et ponitur in decreto 32, quest. 4, cum diversis autem coire omnino contrariarelur,
Secunda autem est, quod ex nimio fluxu seminis et injecti et ejecti lubricatur matrix, ita quod nihil tenet: ideo meretrices non concipiunt: et ideo quae cum uno nimis sunt frequentis coitus, minus et rarius concipiunt.
Tertia autem est, quia licet semen mulieris materiale sit in conceptu, tamen operatur ad conceptum: et ideo oportet in ipso esse debitam maturitatem : sed debita maturitas non potest esse in semine nimis fluente, quia ad hoc ut maturetur, oportet quod attra- ctum in vasis seminariis stet ad tempus : et ideo non competit, quod mulier habeat plures. Quod autem hoc non impediat in viro, infra ostendetur, ubi queretur, si tunc haberi plurime poterant.
Quarta autem qua sumitur ex parte differenti est, quod hoc ordinaretur ad destructionem ceconomice et politegie, sicut probatur in objectione.
AD ARGUMENTUM ergo primum dicendum, quod non sequitur: quia licet vir et mulier sint in specie una, sunt tamen in sexu differenter se habente ad generationem: et ideo non est de natura mulieris, quod est de natura viri.
Ad aliud dicendum, quod est similitudo secundum quid, scilicet in desiderio imperfecto: quia feemina est imperfecta ut materia : sed tamen sicut proxima materia, non est plurium formarum, ila nec propria feemina plurium virorum : sed non est simile in hoc quod materia remota desiderat plures formas.
Ad aliud dicendum, quod superiora non sunt propria moventia inferiorum, sed potius communia: sed si accipiatur materia propria, erit una tantum. Vir autem non est similis moventi proprio et conjuncto, sed potius separato et communi, ut prius habitum est: sicut recipiens semper proprium est, leet imprimens frequenter sit commune.
Ad aliud dicendum, quod in animalibus est diversitas, nec multi. mares sequuntur unam feminam, nisi quibus nulla est sollicitudo de educatione filiorum: et tale animal non est homo: unde etiam canes non recognoscunt filios suos, nec sollicitantur pro eis, sed potius canicule : sed in homine sic non est, sed imitatur naturam illorum quae certe discernunt filios, et speciali affectu sollicitantur pro eis.
Ad aliud dicendum, quod foemina se habet sicut recipiens proportionatum uni infundenti, et non sicut recipiens communiter propter causas superius inductas: recipiens autem proportionatum non est receptivum multorum. Et hoc modo se habent omnia recipientia naturalia, quae implentur ab actibus illorum, ex quibus recipiunt : in omnibus enim talibus reeipiens determinatur, et implens separatum est impletivam multorum.
On this page