Articulus 4
Articulus 4
Utrum ante legem gratiae soli libidinosi fuerunt bigami ?
Videtur autem, quod sic: quia 1. Dicit in Littera, quod primus Lamech legitur bigamiam introduxisse sive duas uxores habuisse: et hoc in co guilur, quia pro expletione carnalis yvoluptatis illud fecisse perhibetur : ergo videtur, quod soli tales de bigamia in illo tempore fucrunt reprehensibiles.
2. Item, In Littera dicit, quod conjugia Patriarcharum ccelibatui istius temporis comparantur. Ergo videtur, quod non arguantur de aliqno: ergo nec de bigamia.
3. Item, Quod aliquis dicitur bigamus, hoc est ratione signi violati, ut supra habitum est : sed in conjugio Patriarcharum fuit optimum signum: ergo videtur, quod ex pluribus non arguantur de bigamia. Prima patet ex dictis in questione de bigamia. Sucunna scribitur, 32, quest. 4, ubi dicit Augustinus, quod generatio Jacob per ancillas significat renatos per malos, sed generatio per liberas significat renatos per bonos: et ulvique pertinent ad hereditatem, eo quod sunt de semine patris,
In conrrarium hujus est, quod biganus elficilur quis quatuor modis, ut supra tactum est: et anus istorum est, qui simul plures habet: plures autem simul habuerunt antiqui patres : ergo ipsi fuerunt bigami.
Quop est concedendum. Ad primum dicendum, quod Lamech primus reprehenditur de peccato, et non de bigamia, quia non fuit reprehensibilis: et etiam tunc non obstabat sacerdotio, quia non erat ibi sacerdotium verum, sed tantum figura veri sacerdotii nostri.
On this page