On this page
Articulus 5
Articulus 5
An aliquando licuit habere concubinam ?
Et objicit de Abraham qui ex concubina quasivit sobolem, Genes. xxv, 1: et de Jacob qui ex duabus ancillis quesivit sobolem, Genes. xxix elt xxx, passim: et de pluribus aliis. Ergo videtur, quod hoc licuit aliquando.
Item, Levit. xix, 20, dicitur, Quisquis concubuit deflorando ancillam, non vapulabit, nec merietur : quia pecunia cjus est'. Si ergo in Veteri Testamento lege divina non puniebatur ad mortem corporis: ergo non videtur, quod modo puniri vel imputari debeat ad mortem animie,
In contrarium hujus est, quod dicit Ambrosius in libro de Patriarchis : "Nemo sibi blandiatur, de legibus hominum omne stuprum adulterium est, nec viro licet quod mulieri non licet : quoniam eadem a viro quae ab uxore debetur castimonia. Quidquid in ea quae non sit legitima uxor commissum fuerit, adulterii damnatur crimine."
Item, "Nulli licet scire mulierem preler uxorem : ideoque conjugii datum est jus, ne in laqueum incidas, et cum alieaa muliere delinquas." Ex hoc patet, quod non licet alicui admisceri ancille, ul ex illa quaerat sibi liberos.