Text List

Articulus 6

Articulus 6

Qualiter bonum sacramenti in conjugiis antiquorum salvabatur ?

ARTICULUS VI. Qualiter bonum sacramenti in conjugiis antiquorum salvabatur ?

Sexto queritur, Qualiter bonum sacramenti in conjugiis antiquorum salvahatur ?

Videtur autem, quod non salvabatur : quia 1. Hoc bonum est individuitas relata per signum ad individuitatem fidelis anime cum Deo et duarum naturarum in Christo: antiqui autem patres divisi fuerunt in plures : ergo non fuit in conjugiis ipsorum hujusmodi individuitas.

2. Item, Non est individuus qui non est unicus unius, ut supra habitum est in questione de digamia: sed antiqui patres non fuerunt unici unius : ergo in ipsorum matrimonio non fuit bonum sacramenti.

3. Item, Magis videtur salvari hoc bonum in eo qui successive non simul utitur pluribus, quam in eo qui simul utitur pluribus : et non salvatur : ergo nec in eo qui simul pluribus utitur : sed tale fuit conjugium antiquorum patrum ; ergo inipsorum matrimonio non fuit bonum sacramenti.

In contrarium hujus objicitur, quod 1. Quidquid excedit majus, excedit et minus illo: sed matrimonium antiquorum excedit majus, quam sit matrimonium nostri temporis: ergo excedit et ipsum quod est nostri temporis. Prima patet per se. Szcunpa scribitur in Lité era, quod matrimonium illorum ccelibatum nostri temporis excedit. Inde sic : Matrimonium non dicitur excedere alterum nisi ratione bonorum quae sunt in ipso : ergo illud matrimonium tot vel plura bona habuit, quot illud : sedistud habet bonum sacramenti : ergo et illud.

2. Item, Quod significat Hcclesiam secundum omnem sui status differentiam, nobilius significat eam, quam id quod significat eam in genere tantum : sed plures sanctorum patrum uxores significant conjunctionem Ecclesia cum Deo secundum omnem status differentiam, ut patet, 32, quest. 4, in decreto Augustini supra : ergo nobilius significat conjunctionem Ecclesia cum Deo, quam matrimonium in quo unus uni conjungilur: cum igitur minus signum sufficiat matrimonio pro bono sacramenti : ergo et magis: ergo illa matrimonia bonum sacramenti habebant.

Responsio. Dicendum, quod bonum sacramenti et etiam ccelibatus debitum non salyabatur in illis matrimoniis nisi secundum quid et imperfecte : in matrimonio autem Novi Testamenti perfecte salvatur. Dico autem inperfecte : quia ibi erat signum conjunctionis Ecclesiae cum Christo in fide quantum ad Ecclesiam militantem : in nostro autem matrimonio est quoad Heclesiam triumphantem : Ecclesia enim in fide conjungitur secundum multiplicem statum cum Christo in quo alius sic alius sic vadit : sed triumphans illa est conjuncta in uno statu apertw visionis facie adfaciem, quae est tota merces, ut dicit Augustinus.

Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium illorum non dicitur excedere matrimonium nostri temporis, nisi quoad sanctimoniam quae est castitas anime, el non in castitatis actu : et hoc non respicit signum hoc quod dicitur sacramentum. Woe autem quod dicit, quod matrimonium melius et sanctius sit matrimonium in omnibus bonis : dicenduin, quod hoc falsum est : quia matrimoniwn sauctius est pari volo continenlium : et tamen non est ila perfeclun in signiticando sicut matrimonium consurnmatum per carnalem copula, sicut su~ pra habitum est.

Ad aliud dicendum, quod ille modus significandi potius est allegoricus ex conjugibus ipsis, quam sacrainentalis sumplus ex individuilate conjugil, sicuf patet per antedicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6