Text List

Articulus 7

Articulus 7

An unquam leuerit alicui viro habere plures uxores ?

ARTICULUS VII. An unquam leuerit alicui viro habere plures uxores ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo post initium : "Conseléam est a Deo plures in inatrimonio copulare sibi, etc."

Videtur autem, quod hoc numquam licuil : quia

4. Nihil eorum quae sunt contra humanum bonum, umquam fuit licitum : sed plures sibi copulare fuit et est contra humanum bonum : ergo hoc numquam licuit.

2. Item, Impossibile est unam rem esse simul duorum non ad invicem ordinaturum : sed maritus est suw uxoris : ergo impossibile est suum fuisse ipsum uxorum duarum non ad se invicem ordinatarum : sed una uxor non ordinabatur ad alteram, sed ex equo erant mariti : ergo impossibile est unum maritun matrimonialiter conjungi pluribus : numquam licuit aliquis coneubitus nisi matrimonialis : ergo numquam licuit sibi pluves in matrimonio copulare.

3. Item, Detur, quod unus sit duarum, sequilur perplexitas : sit enim quod ambo sibi petant debitum in una hora, si ipse solvat uni, constat quod ipse efficitur impotens ad solvendum alteri: ergo relinet of fraudat alteram : et si solvat alteri, per eamdem ratiouem fraudat istam : ergo ipse est perplexus : sed secundum theologum nullus est perplexus : ergo namquam licuit alicuiconjungi pluribus.

4. ITem, Ad paria jura judicautur vir et mulier in matrimonio : maulier numquam poluit habere plures viros : ergo nee vir plures mulieres: ergo numquam licuit habere plures.

5. Tem, Causa nulla videtur esse quarn dicit in Litfera : quia cum multi tune essent idololatra, facilior cl melior modus multiplicationis fidelium fuisset per predicationcm quam per feecunditatem : ergo videtur, quod ille debuit esse, et non iste.

6. Item, Non sunt facienda "mala ut eventant bona", sicut dicit Apostolus, ad Roman. um, 8 : sed malum est habere plures : ergo non erat hoc faciendum pro aliquo bone quod inde surgere poteral: ergo numquam licuit causa fecundilatis et religionis habere plures.

7. Item, Cum maxima esset paucitas hominum, nullus iegitur conjunctus piuribus, seilicet nec Adam, nec Seth, neque Noe, negue aliquis fillorum ejus. Jude objicitur sic: Quod non fit propter paucitatem hominum et cultus divini, non est faciendum propter raritatem cuilus tantum : sed conjunctio unius ad plures non fiebat propter paucitatem materialem hominum : ergo etiam non debuit fieri propter raritatem cultus tantum : ergo numquam licuit habere plures uxores,

In contrarium hujus sunt: 1, Exempla sanctorum Patriarcharum, yui nullo modo perpetrassent illicitum : el ipsi plures habuerunt : ergo hoc licuit, et licite fecerunt.

2. Item, Quod nec more nec lege nec natura prohibetur, illud licet : sed hahere plures uxores nec more nec lege nec natura prohibetur : ergo illud licet. Prima probatur per hoo quod habetur, J ad Corinth. vi, 12, super illud : Om~ nia mihi licent, ubi dicit Glossa : "Hoc licet, quod nullo praccpto prohibetur." Secunpa autem scribitur paulo infra in Littera : et, 32, quest. 4: "Objiciuntur Jacob quatuor uxores." Et probatur in Littera.

Responsio. Dicendum sine prejudicio, quod si consideretur humanum bonum ex fine rationis ordinantis officia humanorum actuum in civitate, tunc numquam licuit habere plures, licet non omnino sit contra naturam, sicut supra dictum esf.

Et si objicatur, quod jus gentium in legibus permittit habere plures : dicendum quod aliud est permissio, aliud ordinatio ut ita fiat : et sciendum, quod in permissionibus lex non ordinatur ad divinam justitiam prout est ordinans humanos actus, sed potius prout est permittens quaedam facta mala : et ideo nisi fieret dispensatio circa hoc familiari consilio Spiritus sancti, dico quod numgquam licuisset: et ita etiam dixit Papa Innocentius tertius.

Ad primum ergo dicendum, quod cum instabat multitudo pertrahentium ad idololatriam, et paucitas Deum colentium in tantum quod (ut narrat Philo in suo Pentateucho) Abraham carcere et igne cogebatur nomen suum lateri impressum vencrandum posteritati praebe-

rea ducibus qui venerunt ab Oriente : tunc ex familiari consilio Spiritus sancti usus habuit, quod potuerunt accipere plures, ut cum propagatione seminis esset etiam propagatio religionis. Et ex eadem causa fuit, quod noluerunt accipere uxores nisi de progenie sua, ne animi filiorum per alienigenas subverterentur a cultu divino, sicut etiam in Novo Testamento ad tempus voluit Deus formam baptismi in nomine Christi fieri, sicut notatum habetur supra in tractatu de baptismo, non quod ita deinceps observaretur, sed potius ut nomen suum amabile hominibus efficeretur ; et tunc ad veram baptismi formam rediretur.

Ad aliud dicendum, quod mos dicitur dupliciter, scilicet verus mos, et ille quem facit necessitas. Verus mos est consuetudo secundum humanum bonum cuilibet deserviens. Et si quidem mos sic accipiatur, non erat tale matrimonium de more. Si autem secundo modo accipiatur, verum est, quod tunc tale matrimonium fuit de more, sed mos ille nihil aliud est, quam observantia causata ex necessitate periculi, sicut etiam dicimus quod accipere alienum tempore necessitatis, si necessitas diu duraret, esset de more : non tamen bene sequeretur, quod simpliciter obsequeretur bonis moribus.

Similiter dico de natura : si enim accipiatur natura a differentia hominis relata ad finem humanum, numguam fuit de natura: et ab hac sola natura ordinantur actus et officia humana in civitatibus, sicut patet in omnibus libris Philosophorum qui de urbanitatibus et politegiis sunt locuti. Si autem accipia~ tur natura aliis modis qui supra notatisunt, tunc non esset contra naturam : multa tamen non contra naturam hujusmodi existentia, illicita sunt : concumbere enim cum muliere non est contra hujusmodi naturam, et tamen illicitum est.

Similiter dico de lege : quia est natu- ralis et scripta : et naturalis videtur sicut et natura. Unde contra aliquam naturam est, et contra aliquem modum naturalem nou est. Sed contra scriptam non fuit : quia nec adhuc fuit data. Et hoc modo intelligit Augustinus.

Unde patet, quod ex hoc non probatur, quod simpliciter licuerunt, sed potius ex causa et dispensatione divina.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7